Articulus 88
1. Utrum seditio sit peccatum speciale.
2. An mortale.
EST autem seditio speciale peccatum, Et convenit cum rixa et bello in hoc quod contradictionem designat.1 Sed differt ab eis, quia rixa et bellum important actualem mutuam pugnam: seditio vero dicitur, sive pugna sit in actu, sive ad pugnam aliqui præparentur. Unde dicitur seditio tumultus ad pugnam. Secundo differunt, quoniam bellum est proprie contra extraneos hostes, quasi multitudinis contra multitudinem; rixa vero est unius contra unum, aut paucorum contra paucos; sed seditio proprie est inter partes unius multitudinis inter se dissensientes, ut quum una pars civitatis contra aliam incitatur. Sic itaque, quia seditio speciali bono opponitur, scilicet unitati ac paci multitudinis, est speciale peccatum. Porro, seditio a schismate in duobus distinguitur: primo, quoniam schisma est contra unitatem spiritualem Ecclesiæ, seditio autem contra unitatem multitudinis temporalem; secundo, quia schisma non importat præparationem ad pugnam corporalem, sicut seditio.
Denique est et mortale peccatum, et tanto gravius rixa, quanto bonum commune aut plurium melius est bono unius aut paucorum. Opponitur enim justitiæ et bono communi. Nam secundum Augustinum secundo et nonodecimo de Civitate Dei, populus dicitur non omnis cœtus multitudinis, sed cœtus juris atque communis utilitatis consensu sociatus. Huic autem unitati seditio contra nititur. Et ergo primo pertinet ad eum qui seditionem procurat, et est in ipso gravissimum peccatum; consequenter autem in sibi consentientibus invenitur.
Footnotes
-
Quæstio 42. ↩
Chapter 376 of 761