Skip to the text

Articulus 89

  1. Quid sit scandalum. 2. An sit peccatum. 3. Utrum sit peccatum speciale. 4. An possit esse peccatum mortale.

  2. DENIQUE, ut testatur Hieronymus, σκάνδαλον Græce, Latine offensio, ruina vel impingentia dicitur.1 Sicut enim in via corporali aliquando obex ponitur, in quem transiens si impingit prolabitur; sic in via spirituali contingit hominem ex dicto vel facto alterius, ad peccati ruinam disponi: et talis obex in utraque via, scandalum appellatur. Nihil autem ex sua natura disponit ad spiritualem ruinam, nisi aliquem rectitudinis defectum sortiatur. Quod enim perfecte rectum virtuosumque est secundum suam rationem, plus hominem contra malum munit, quam ad peccandum inducat. Ideo scandalum convenienter describitur, quod sit dictum vel factum minus rectum, præbens alicui occasionem ruinæ. Et sumitur hic minus rectum, non quod ab aliquo alio in rectitudine superetur; sed pro peccato, quod de se obliquum est, vel pro eo quod speciem mali habet, velut si quis in idolio accubet, per quod videtur idolo honorem impendere. Unde Apostolus: Ab omni (inquit) specie mala abstinete vos.2 At vero, quoniam nihil est homini perfecta atque sufficiens causa peccandi, nisi propria voluntas; propterea in definitione scandali non dicitur, Dans causam, sed, Præbens occasionem. Nam in potestate alterius est, recipere scandalum, vel non.

Advertendum tamen, quod dictum vel factum hominis potest dupliciter esse alteri peccandi occasio. Uno modo, per se: quando videlicet aliquis admonitione vel exemplo intendit aliquem ad culpam inducere; vel etiam, licet ipse non intendat hoc, tamen opus suum tale est quod ex sua natura alium ad malum inducere potest, vel quia malum est, aut speciem mali habet: et tale dictum vel factum, dicitur scandalum activum. Secundo, per accidens: quando videlicet ex dicto vel facto alicujus, aliquis scandalizatur præter intentionem agentis, et præter conditionem operis: ut quum opus in se bonum est, sed alter ex sua malitia inde ad peccandum inducitur. Et hoc est scandalum passivum sine activo: nam agens non peccat, nec quantum in se est, alii occasionem ruinæ ministrat. Patet itaque, quod interdum sunt simul scandalum activum in uno, et passivum in altero; quandoque est scandalum activum in uno, non autem passivum in altero, quia videlicet alter non consentit; interim quoque est scandalum passivum sine activo.

  1. Denique utrumque scandalum semper est peccatum. Nam scandalum passivum non est, nisi in quantum aliquis ruit spirituali ruina. Scandalum quoque activum, vel est malum, et sic est per se peccatum; vel habet speciem mali: et tunc propter proximi caritatem dimittendum foret; et qui non dimittit, contra caritatem agit et peccat. Porro, quod in Evangelio dicitur, Necesse est ut scandala veniant, intelligendum est, non de necessitate absoluta, sed conditionali:3 quemadmodum præscita a Deo necesse est evenire, vel necesse est ea fieri necessitate finis, quoniam ad aliorum probationem utilia sunt.

  2. Præterea scandalum passivum non est speciale peccatum, quia secundum quodlibet genus peccati contingit aliquem ex dicto vel facto alterius ruere. Scandalum vero activum quod est præter intentionem agentis, non est speciale peccatum: ut quum aliquis non intendit alium scandalizare, sed propriæ voluntati satisfacere. In moralibus namque, quod est per accidens, non constituit speciem. Scandalum autem activum quo quis intendit alium scandalizare, est speciale peccatum ratione specialis finis intenti, et opponitur directe correctioni fraternæ.

  3. Præterea scandalum passivum, interdum est veniale peccatum, ut quum quis ex alterius dicto vel facto ad venialis peccati motum impingitur; quandoque autem mortale, ut si quis mortaliter ruat. Similiter scandalum activum per accidens, est veniale peccatum, quando quis actum venialis peccati, vel qui solum habet speciem mali, committit; quandoque vero est mortale peccatum, vel quia mortale peccatum committit, vel quia proximi salutem contemnit, nolens propter eam omittere quod sibi placuerit. Scandalum autem activum per se, ex intentione agentis, tunc est mortale peccatum, quando quis alium ad peccandum mortaliter conatur inducere; quod si ad veniale peccatum inducere velit, esset veniale peccatum.

Footnotes

  1. Quæstio 43. ↩

  2. 1 Thess. v, 22. ↩

  3. Matth. xviii, 7. ↩

Chapter 377 of 761