Articulus 90
- Utrum perfectorum sit scandalizari. 2. An eorum sit scandalizare. 3. An spiritualia bona sint dimittenda propter scandalum. 4. An etiam temporalia.
B 1. PORRO scandalum passivum commotionem animi a bono importat. Viri autem perfecti Deo, cujus incommutabilis bonitas est, firmiter et inconcusse adhærent; nec superiori homini obediunt, nisi in quantum ille sub ordine Dei perseverat. Ideo ex dictis vel factis aliorum inordinatis non recedunt a Deo intrinsecus, quamvis forinsecus impediuntur. Unde in Psalmo: Qui confidit in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in æternum.1 Et rursus: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.2 Et Apostolus ait: Neque mors, neque vita, neque creatura alia, poterit nos separare a caritate Dei. Propter quod Hieronymus dicit:3 Qui scandalizatur, parvulus est; majores enim scandala non recipiunt.—Verumtamen scandalum quandoque large accipitur pro quolibet impedimento; et sic Christus Petro dixit: Scandalum mihi es. — Amplius autem, quamvis perfecti ex carnis infirmitate venialia peccata incidere valeant, non tamen ex defectu alterius scandalizantur, secundum veram scandali rationem, licet quandoque scandalo appropinquent, sicut Scriptura testatur:4 Mei autem pene moti sunt pedes.5
D 2. Præterea scandalum activum magis perfectioni repugnat quam passivum. Quum ergo perfectorum sit omnia secundum regulam rationis peragere, dicente Apostolo, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis;6 ideo perfectorum non est scandalizare, secundum quod scandalum activum dicitur dictum vel factum quod ex sua natura tale est, ut alium ad ruinam inducere possit. Nam, quamvis in actibus perfectorum aliqua possit imperfectio esse: illa tamen ex carnis fragilitate procedit; nec tanta est ut rationabiliter debeat aliquis inde occasionem ruinæ contrahere. Imo, qui ex talibus scandalizantur, non scandalizantur a scandalo activo alterius, sed proprio: nam ipsi se ipsos scandalizant. Unde quod Paulus scribit se Petro in faciem restitisse:7 in hoc, secundum Augustinum, Petrus incaute se habuit, et aliqualiter peccavit, non tamen eatenus quod inde aliquis scandalizari debebat.
- At vero, quum quæritur an propter scandalum sint spiritualia bona omittenda, certum est de scandalo passivo intelligi. Agnoscendum ergo, quod quædam bona sunt de necessitate salutis: et hæc propter alterius scandalum vitandum non sunt deserenda. Alia sunt spiritualia bona ad salutem non necessaria. Et circa illa distinguendum est. Nam scandalum quod ex his oritur, quandoque est ex malitia: sicut Pharisæi de Christi doctrina scandalizabantur. Unde quum aliqui spiritualia bona impedire conantur, scandala concitando, non sunt bona omittenda. Interdum autem oritur scandalum de spiritualibus bonis ex infirmitate aliquorum: quod est pusillorum. Et tunc propter caritatem sunt spiritualia bona occultanda, vel differenda, donec ratione reddita, cesset scandalum tale. Quod si post redditam rationem non cessaret, tunc pertinet ad malitiam, et non essent bona omittenda.
Ex his patet, qualiter veritatis instructio, ac fraterna correctio, propter scandalum sint omittenda. Nam ille cui incumbit docendi officium, quamvis veritatem deserere non debeat, tamen actum docendi exercere debet secundum congruentiam personarum et temporis. Sic namque eleemosynæ tam spirituales quam corporales, et adimpletio consiliorum, non sunt omittenda, quando alicui, vel ex cura animarum, aut ex injuncto officio, aut ex voto incumbunt. — At vero, quidam dixerunt, propter scandalum alterius, maxime ne in mortale peccatum labatur, venialiter esse peccandum. Sed hoc implicat: nam si peccatum est faciendum, non est peccatum nec malum, quia peccatum non est eligibile. Contingit autem aliquod non esse veniale peccatum ex circumstantia, quod illa sublata esset veniale peccatum: quemadmodum verbum jocosum secundum se est veniale peccatum; si vero dicatur ex rationabili causa, non est peccatum, imo nec jocosum*. Itaque, quia peccatum veniale disponit peccantem ad mortale, non est committendum propter vitandum in alio mortale peccatum.*
- Præterea, temporalium bonorum quædam sunt nobis commissa:8 ut bona Ecclesiæ committuntur prælatis, et bona rei publicæ ipsis rectoribus. Et horum conservatio imminet his quibus commissa sunt, de necessitate, quemadmodum et depositorum: unde nec propter scandalum dimittenda, sicut nec alia quæ de necessitate salutis sunt. Nam S. Thomas Cantuariensis repetiit bona Ecclesiæ cum scandalo regis. Alia temporalia bona sunt nostra. Et hæc propter scandalum dimittenda sunt, vel largiendo ea aliis, si apud nos sint, vel non repetendo, si apud alios sint, quando scandalum oritur ex ignorantia vel infirmitate, quod est scandalum pusillorum: sunt, inquam, dimittenda omnino, vel scandalum alio modo sedandum est. Unde Augustinus: Dandum est quod nec tibi nec alteri noceat; et cui negaveris quod petit, indicanda est ei justitia; tuncque melius aliquid ei dabis, quum errantem correxeris. Aliquando oritur scandalum ex malitia: quando videlicet aliqui scandala concitant aut concipiunt ex sua duritia. Et ob tale scandalum non sunt temporalia dimittenda: hoc enim vergeret in detrimentum boni communis, quia daretur impiis rapiendi occasio et ipsis rapientibus hoc ipsum noceret in anima. — Propterea, secundum Augustinum, præceptum Christi in Evangelio : Ei qui vult tecum contendere judicio et tunicam tollere, dimitte et pallium ; item verbum Apostoli : Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis : quare non magis injuriam accipitis?9 intelligenda sunt secundum præparationem animi, sic ut sit homo paratior injuriam pati vel fraudem, quam judicio contendere, si hoc ipsum magis expediat. Unde etiam in quibusdam locis, ecclesiæ Christi non recipiunt a populo decimas, quia non est in eis solitum decimas solvere, et ideo decimæ sine scandalo non exigerentur. Proinde istis non obstat quod ait Hieronymus, Dimittendum est propter scandalum omne quod potest prætermitti, salva triplici veritate, scilicet vitæ, justitiæ et doctrinæ : quia consilia pertinent ad perfectionem veritatis, vitæ atque justitiæ ; et saluti multorum obesset, si bona aliena retinere vel rapere possent.
Footnotes
Chapter 378 of 761