Skip to the text

Articulus 91

  1. De præcepto caritatis. 2. An sit unum vel plura.

  2. PRÆCEPTUM præterea importat aliquid debitum.1 Est autem aliquid dupliciter debitum : primo, per se, sicut finis, quoniam finis habet per se rationem boni ; secundo, propter aliud, sicut media ad finem : quemadmodum in arte medicinæ sanitas est per se intenta et medico debita ; potio autem et diæta, propter sanitatem. Finis autem spiritualis vitæ, est Deo adhærere : quod per caritatem efficitur. Et ergo de caritate datur præceptum per se ; de actibus vero aliarum virtutum, prout ad caritatem ordinatur. 1 Tim. 1, 5. Unde Apostolus : Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Virtutes quippe quæ sunt circa passiones, cor purificant ; et quæ sunt circa operationes, conscientiam bonam efficiunt ; fides quoque non ficta, cognitionem Deo conjungit : et omnia hæc ad actum caritatis ordinantur atque disponunt. Ideo præceptum de caritate est maximum. Et quoniam omnia præcepta Decalogi, ad Dei et proximi caritatem ordinantur : ideo præceptum de caritate inter illa numerandum non fuit ; imo in omnibus includitur.

  3. Insuper, sic se habent præcepta in lege, sicut propositiones primorum principiorum in scientiis speculativis, in quibus conclusiones virtualiter continentur. Neque necesse est ex principiis conclusiones deducere, nisi propter minus capaces : nam qui ipsa principia secundum ipsorum totam virtutem cognosceret, in ipsis simplici intuitu omnes conclusiones videret. Caritas autem est finis virtutum in agibilibus. Sed finis in agibilibus se habet ut principium in speculabilibus. Ideoque, sicut conclusio continetur implicite in principio ; sic caritas proximi continetur virtualiter in dilectione Dei. Tamen, sicut ex principiis necesse est aperte conclusionem inferre ; sic propter incapaciores necesse fuit post dilectionis divinæ præceptum, etiam de dilectione proximi mentionem fieri. Et ergo sunt duo caritatis præcepta, quorum unum ordinatur ad aliud. Est tamen una caritas habens duos actus, quorum unus, videlicet dilectio proximi, ordinatur finaliter ad alium, id est dilectionem Dei. — At vero, quum caritas sit amicitia quædam, quæ ad minus duos requirit, ideo nullus se ipsum proprie dicitur caritate diligere. Duo autem sunt caritatis præcepta. Amor enim, seu caritas, est boni. Bonorum autem aliud est finis, scilicet Deus : et de hoc est primum caritatis præceptum. Aliud ordinatur ad finem, videlicet proximus : et de hoc est secundum caritatis præceptum. Quamvis autem sunt quatuor caritate amanda, tamen de dilectione sui et corporis proprii non erant danda præcepta : nam horum dilectio homini semper adhæret, quantumlibet a caritate excidat. Sed modus ea amandi præcipitur, quatenus ordinate amentur, per hoc quod Deus diligi jubetur.2

Footnotes

  1. Quæstio 44. ↩

  2. Matth. v, 40. ↩

Chapter 379 of 761