Articulus 92
Quomodo Deus diligi præcipiatur : 1. Quomodo toto corde. 2. Quomodo tota mente, etc.1 3. Utrum hoc caritatis præceptum in via impleri possit.
QUONIAM quidem autem ad actum virtuosum non solum exigitur ut supra debitam cadat materiam, sed ut insuper debitis vestiatur circumstantiis, quibus tali materiæ proportionetur; propterea non tantum præcipitur ut Deus diligatur, sed etiam ut toto corde ametur, quum ipse sit omnium ultimus finis. Nam in eo quod dicitur, Ex toto corde, insinuatur modus dilectionis divinæ. Quamvis enim modus quem habet virtus a superiori virtute, sub præcepto non cadat; modus tamen qui ad ipsam virtutem pertinet cujus est actus, præcipitur. Porro, quod dicitur, Ex toto corde, uno modo intelligitur actu, ut scilicet cor hominis semper in Deum actualiter feratur, et hoc est perfectio patriæ; alio modo in habitu, ut videlicet homo nihil agat quod caritati repugnat, et hoc est perfectio viæ. Caritas quoque ad quam ordinantur consilia, inter prædictas duas caritatis perfectiones est media, quia per eam homo temporalia licita deserit, quæ mentem a Dei actuali dilectione ubertim præpediunt.
Advertendum præterea, quod præceptum de caritate Dei in Marco plene datur, quum dicitur : Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et ex tota virtute. In Deuteronomio autem non ponitur, Ex tota mente, quia sub uno istorum intelligitur. Matthæus quoque omittit, Ex tota fortitudine tua. Lucas quoque dicit, Ex omnibus viribus tuis, quod idem est quod, Ex tota virtute, seu tota fortitudine. Dilectio ergo est actus voluntatis, quæ hic per cor designatur : nam sicut cor est principium omnium corporalium motuum, sic voluntas est principium omnium motuum spiritualium. Motuum autem qui a voluntate imperantur, sunt tria principia, scilicet : intellectus, qui hic significatur per mentem; vis appetitiva inferior, quæ signatur per animam; vis quoque exsecutiva exterior, quæ intelligitur per virtutem seu fortitudinem. Jubemur itaque Deum toto corde diligere, quatenus tota intentio nostra feratur in Deum;2 tota etiam mente, ut scilicet intellectus Deo subdatur;3 tota anima, ut videlicet appetitus inferior secundum Deum reguletur; tota demum virtute, quatenus omnis noster actus exterior Deo subjiciatur.
Et sciendum, quod præceptum dupliciter impleri potest, utpote perfecte, et imperfecte : Perfecte quidem, quando secundum intentionem præcipientis impletur, ita ut usque ad ipsius intentionem perveniatur. Et sic, secundum Augustinum libro de Perfectione justitiæ, præceptum caritatis, non nisi in plenitudine caritatis patriæ implebitur, quia tunc homo Deo penitus atque omnimode subjicietur : quod est intentio Dei hoc præceptum jubentis. Imperfecte vero præceptum impletur, quando usque ad intentionem præcipientis non pertingitur, sed tamen contra ipsius intentionem nihil agitur. Velut si dux militibus jubeat ut pugnent, ille perfecte obedit qui hostem vincit, quum hæc sit ducis intentio; qui autem pugnat, triumphum tamen non obtinet, imperfecte obedit. Et ita præceptum de dilectione Dei impleri potest in via, quando videlicet nihil caritati contrarium homo committit; sed in patria erit Deus omnia in omnibus. Nunc vero tanto unusquisque præceptum hoc perfectius implet, quo perfectioni patriæ, quæ semper in actu est, magis appropinquat.
Footnotes
Chapter 380 of 761