Skip to the text

Articulus 93

  1. De dilectione proximi.1 2. An ordo caritatis cadat sub præcepto.

  2. IN præcepto insuper quod de dilectione proximi datur, duo tanguntur, videlicet ratio diligendi, et dilectionis modus : Primum, quum dicitur, Diliges proximum. Nam ideo aliquem debemus diligere, quoniam proximus noster est, tam secundum naturalem Dei imaginem, quam secundum gloriæ capacitatem. Nec refert an dicatur proximus, vel frater, vel amicus (sicut in Levitico dicitur) : semper enim eadem affinitas designatur. Porro modus diligendi innuitur, quum additur, Sicut te ipsum : non quod alium debeamus diligere æqualiter, sed similiter nobis, et hoc tripliciter : primo, secundum ordinem finis, quatenus sic diligat homo proximum propter Deum, sicut se ipsum propter Deum diligere debet; secundo, ex parte mensuræ dilectionis, videlicet ut non condescendat proximo in malo, sicut nec sibi ipsi; tertio, ex parte rationis dilectionis, ut scilicet amet proximum, non propter proprium commodum, sed propter illud bonum propter quod amat se ipsum.

  3. Præterea modus ad rationem virtuosi actus pertinens, cadit sub præcepto quod de virtute donatur. Quum ergo ordo caritatis sit modus pertinens ad rationem actus dilectionis, quia accipitur secundum proportionem dilectionis ad diligibile, constat quod ordo caritatis sub præcepto cadere debeat. Quod etiam ex Scriptura ostenditur. Sunt quippe quatuor ex caritate diligenda, videlicet Deus, homo ipse, proximus, et proprium corpus. Quum autem præcipitur ut Deus diligatur toto corde, jubemur Deum super omnia diligere.2 Quum vero mandatur ut diligamus proximum tanquam nos ipsos, insinuatur, quod homo se ipsum primo et magis quam alium diligere debeat; et qui aliter diligeret, ageret contra ordinem caritatis, de quo scriptum est : Ordinavit in me caritatem. Præterea, quod plus debet diligi proximus quam proprium corpus, mandatur primæ Joannis tertio :3 Debemus pro fratribus animam ponere, id est vitam corporalem. Pariformiter, quum ait Apostolus : Operemur bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei;4 et ad Timotheum, Qui non habet curam suorum, etc. : innuitur quod meliores, præsertimque propinquiores, magis debemus diligere.

Footnotes

  1. 1 Cor. xv, 28. ↩

  2. Matth. xxii, 37. ↩

  3. I Joann. III, 16. ↩

  4. I Tim. v, 8. ↩

Chapter 381 of 761