Articulus 94
Quod sapientia sit donum Spiritus Sancti.1 2. De subjecto ejus. 3. An sit speculativa vel practica.
SECUNDO Primæ philosophiæ Aristoteles docet, quod ad sapientem pertinet considerare altissimam causam, per quam videlicet de aliis certissime judicari, et secundum quam omnia regulari oportet. Dupliciter autem dicitur causa altissima. Vel, simpliciter : sicut Deus est prima omnium causa; et qui talem considerat, simpliciter sapiens dicitur, quia per regulas et rationes ac leges divinas omnia alia judicat et ordinat. Et tale judicium percipit homo a Spiritu Sancto, juxta illud Apostoli : Spiritualis homo omnia judicat. Ideo sapientia est donum Spiritus Sancti. Secundo, dicitur causa altissima in certo genere, per quam de omnibus ad illud genus pertinentibus optime judicatur : ut in arte medicinæ est aliqua excellentior causa; et qui talem considerat, sapiens in illo genere perhibetur. — Porro sapientia quæ est donum, distinguitur a sapientia quæ est virtus et habitus intellectualis acquisitus : quoniam illa studio humano acquiritur; ista autem desursum est. Differt quoque a fide : fidei enim est divinæ veritati assentire; sapientiæ autem, secundum divinam veritatem judicare. Habetur enim in Job, Ecce timor Domini ipsa est sapientia; et secundum interpretationem Septuaginta interpretum, qua utitur Augustinus, Ecce pietas ipsa est sapientia : non quod sapientia sit essentialiter aliquid illorum; sed quia per pietatem, quæ est cultus Dei, et timorem filialem, maxime manifestatur.
Itaque, ut jam dictum est, sapientia importat rectum judicium per rationes divinas.2 Rectitudo autem judicii uno modo habetur per plenum usum rationis; alio modo, per connaturalitatem judicantis ad id de quo profertur judicium: sicut de castitate bene judicat secundum primum modum, qui moralem scientiam didicit; qui autem ipsam castitatis virtutem habet, de ea secundo modo bene judicat. Similiter de rebus divinis judicare per rationis inquisitionem, pertinet ad sapientiam quæ est habitus intellectualis; sed per connaturalitatem cum eis de ipsis judicare, attinet dono sapientiæ: quemadmodum secundo capitulo de Divinis nominibus de sancto Hierotheo Dionysius scribit, quod erat in divinis perfectus, non tantum discens ea, sed etiam patiens. Hæc vero compassio seu connaturalitas habetur per caritatem, quæ Deo nos unit. Unde sapientia quæ est donum, causam habet in voluntate, videlicet caritatem; sed ipsa essentialiter est in intellectu, cujus actus est judicare. Unde patet quare in libro de Gratia novi Testamenti Augustinus dicat: Sapientia est caritas Dei. — At vero intellectus duos habet actus, utpote: percipere, ad quem ordinatur donum intellectus, cujus est veritatem penetrare; et alium actum, scilicet judicare: quod ad sapientiæ pertinet donum, quando fit per rationes divinas; sed quum fit per rationes humanas, est actus doni scientiæ.
Præterea, secundum Augustinum duodecimo de Trinitate, superior pars rationis deputatur sapientiæ, inferior autem scientiæ. Superior quoque pars rationis intendit rationibus supernis seu divinis conspiciendis ac consulendis: conspiciendis, in quantum contemplatur divina secundum se; consulendis, prout per divina judicat de humanis, per regulas divinas dirigendo actus humanos. Propter quod sapientia est non solum speculativa, sed etiam practica. Sapientia tamen per prius est divinorum cognitio seu speculativa, et secundario per rationes divinas judicat dirigitque humana. Unde Gregorius: In contemplatione (inquit) principium, quod Deus est, quæritur; in operatione autem sub gravi necessitatis fasce laboratur.
Footnotes
Chapter 382 of 761