Articulus 95
Utrum sapientiæ donum sine gratia haberi possit. 2. An etiam sit in omnibus gratiam habentibus. 3. Quæ beatitudo ei correspondeat.
MODO ostensum est, quod donum sapientiæ judicat de divinis atque de aliis per rationes divinas, propter connaturalitatem seu unionem ad divina: cujus connaturalis conformitatis caritas causa est, secundum præostensa. Sed caritas sine gratia esse non valet. Patet igitur quod donum sapientiæ non convenit nisi in gratia exsistentibus. Unde scriptum est:1 In malevolam animam non introibit sapientia. Sed sapientia quæ est habitus intellectualis, cum mortali pecato haberi potest.
Præterea doni sapientiæ sunt diversi gradus; et quidam eminentius aliis sortiuntur divinitus sapientiæ donum. Omnibus tamen habentibus gratiam, hoc commune est, quod sapientiæ donum habent quantum saluti necessarium est: ut scilicet de rectitudine judicii circa divina et ordinatione rerum humanarum tantum accipiant, quantum ad propriam directionem opportunum est. Alii vero altius illustrantur intra, ut quædam profunda divinorum mysteria videant, et in actibus humanis non tantum se, sed alios quoque dirigere queant. Unde Apostolus:2 Sapientiam (inquit) loquimur inter perfectos; et denuo, Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ.3 Nec istud commune est omnibus, sed potius pertinet ad gratias gratis datas.
At vero septima beatitudo, quæ est, Beati pacifici, dono sapientiæ adaptatur, tam quoad meritum, quam quoad præmium. Meritum enim ponitur, quum dicitur, Beati pacifici, id est pacem facientes, vel in se, aut in aliis.4 Quod fit per hoc quod ea in quibus pax consistit, ad debitum ordinem referuntur, quum pax sit tranquillitas ordinis : ordinare autem est actus sapientiæ. Porro, ad præmium pertinet quod dicitur, Quoniam filii Dei vocabuntur.5 Homines enim dicuntur filii Dei, in quantum similitudinem unigeniti naturalisque Filii participant, sicut ait Apostolus : Quos præscivit conformes fieri imaginis Filii sui.6 Sed Filius Dei est sapientia genita : ideoque participando sapientiam, homo ad Dei filiationem pertingit.
Footnotes
Chapter 383 of 761