Articulus 96
1. Quod stultitia opponatur sapientiæ. 2. An sit peccatum. 3. De quo capitali vitio oriatur.
STULTITIA denique est quædam mentis hebetudo et obtusio sensuum; fatuitas autem est mera spiritualis sensus privatio. Quum ergo sapientia a sapore dicatur, quia per eam fit homo idoneus ad dignoscentiam rerum atque causarum: constat quod stultitia opponatur sapientiæ; fatuitas quoque eidem opponitur tanquam pura privatio.
Sciendum præterea, quod stultitia aliquando inest ex naturali dispositione seu causa, ut in amentibus: et tunc non est peccatum. Interdum vero, ex immersione sensuum in terrenis, per quam fit homo ad divina stupidus atque insipidus, sicut ait Apostolus, Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei:1 quemadmodum etiam habenti gustum infectum dulcia videntur amara. Et hæc stultitia est peccatum.
Innotescit proinde, quod per luxuriam cor in terrenis potissime mergitur ac hebetatur: et ergo, secundum Gregorium, stultitia ponitur filia luxuriæ. Frequenter tamen oritur ex ira: quoniam ira sua acuitate corporis naturam immutat, et ad veritatis contemplationem inhabilem reddit mentem.
Footnotes
-
1 Cor. n, 14. ↩
Chapter 384 of 761