Skip to the text

Articulus 97

De virtutibus cardinalibus, et primo de prudentia. 1. De subjecto prudentiæ. 2. Et an sit cognoscitiva singularium. 3. An sit virtus specialis.

  1. EST autem (secundum Augustinum) prudentia cognitio rerum appetendarum et fugiendarum;1 et secundum Isidorum, dicitur prudens, quasi procul videns. Ideoque prudentiæ subjectum est ratio. Prudens namque considerat ea quæ procul sunt, in quantum per ea adjuvatur in his quæ sunt præsentialiter agenda. Unde ea quæ prudentia considerat, ordinantur ad aliud tanquam in finem. Sed eorum quæ sunt ad finem, est consilium in ratione, electio vero in appetitu: inter quæ consilium magis ad prudentiam pertinet. Nam Philosophus sexto Ethicorum dicit: Prudens est bene consiliativus. Quoniam tamen electio præsupponit consilium, quum sit appetitus præconsiliati, ut tertio Ethicorum habetur; ideo etiam eligere potest adscribi prudentiæ ex consequenti, secundum quod prudentia per consilium dirigit electionem.

Ex his insuper constat, quod prudentia est in ratione practica, et non speculativa. Prudentis namque est bene consiliari; sed consilium est eorum quæ per nos fieri possunt in ordine ad aliquem finem. Talium vero est ratio practica. Propterea sexto Ethicorum ait Philosophus: Prudentia est recta ratio rerum agibilium. Quod ad practicam pertinere rationem palam est, quia finis ejus est praxis. Verumtamen nomen prudentiæ quandoque communius sumitur ab Ambrosio et Tullio, et etiam in Scripturis, videlicet pro qualibet cognitione humana.

  1. Præterea, quum prudentiæ sit applicare considerationem communem ad opus; ideo prudentia est singularium cognoscitiva, quia actiones et passiones sunt circa singularia. Tamen prudentia quum sit in ratione, quæ primo et principaliter est universalium, primitus est circa communia; deinde quasi per reflexionem est singularium. Unde tertio de Anima dicitur, quod intellectus per reflexionem ad materiam se extendit. Et quoniam singularia sunt infinita, ideo incertæ sunt providentiæ nostræ, ut Sapientiæ nono habetur.2 Nihilo minus singularia ad aliqua finita reduci possunt, quæ ut frequentius accidunt: quorum cognitio sufficit ad certitudinem humanæ prudentiæ.

  2. Denique virtus est, quæ bonum facit habentem, et opus ejus bonum reddit. Sed dupliciter aliquid dicitur bonum: materialiter scilicet, utpote quia est res bona; et formaliter, id est secundum rationem boni. Bonum autem formaliter dictum, est objectum appetitivæ potentiæ. Habitus ergo qui faciunt rectam considerationem rationis, non habendo respectum ad rectitudinem appetitus, minus habent de ratione virtutis, quia non ordinant nisi ad bonum materialiter sumptum; sed habitus respicientes bonum sub ratione boni formaliter, plus utique de ratione virtutis sortiuntur. Quum ergo ad prudentiam pertineat applicare actum rationis ad opus, quod sine rectitudine appetitus fieri nequit; ideo prudentia est virtus, non jam dumtaxat sicut ceteræ virtutes intellectuales, sed etiam sicut virtutes morales. Et ergo connumeratur utrisque. Dicit autem Philosophus, quod artis est virtus: quia videlicet ad hoc quod aliquis recte utatur arte, requiritur virtus, quæ rectum faciat appetitum. — At vero actus et habitus speciem ex objecto recipiunt.

Unde habitus habens speciale objectum, dicitur specialis; quod si fuerit bonus, vocatur virtus specialis. Sed objectum dicitur speciale dupliciter: primo, secundum materialem distinctionem; secundo et magis proprie, secundum rationem formalem. Nam una res secundum diversam rationem sub diversis habitibus atque potentiis cadit. Major autem exigitur diversitas objecti ad diversitatem potentiæ quam habitus, quia plures habitus in una potentia esse possunt: et ergo diversitas quæ causat diversitatem potentiæ, multo amplius diversificat habitum. Quum ergo prudentia sit in ratione, a ceteris habitibus intellectualibus diversificatur secundum materialem objectorum differentiam. Nam sapientia, scientia, et intellectus sunt circa necessaria; ars autem et prudentia sunt circa contingentia. Sed ars est circa factibilia, quæ scilicet in exteriori materia fiunt; prudentia vero, circa agibilia, utpote quæ in ipso operante consistunt, ut sunt actus humani immanentes. Porro a virtutibus moralibus distinguitur prudentia secundum rationem formalem potentiarum distinctivam, videlicet intellectus et appetitus: nam prudentia est in intellectu; virtutes autem morales, in appetitu. Ideo prudentia ab omnibus virtutibus differt. Ponitur tamen prudentia in definitione virtutis moralis: quia sicut appetitus sensitivus est subjectum virtutis moralis, in quantum aliquid rationis participat; sic virtutes morales, quæ in ipso, scilicet appetitu, sunt, habent rationem virtutis secundum quod intellectualem virtutem participant.

Footnotes

  1. Quæstio 47. ↩

  2. Sap. IX, 14. ↩

Chapter 385 of 761