Skip to the text

Articulus 98

  1. Quod prudentiæ non sit præstituere finem, sed medium in virtutibus moralibus. 2. Quod præcipere sit actus prudentiæ. 3. Quod etiam ad prudentiam pertineat sollicitudo. 4. Utrum se extendat ad regimen multitudinis.

  2. FINIS proinde virtutum moralium est bonum humanum. Bonum vero humanum, secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, est esse secundum rationem humanam. Ideo fines virtutum moralium in ratione præexistunt. Quemadmodum autem in ratione speculativa sunt quædam principia per se nota, quorum est intellectus; et aliqua quæ ex ipsis principiis innotescunt, ut sunt conclusiones, quarum est scientia: ita in ratione practica præexsistunt quædam tanquam principia naturaliter nota, quorum est synderesis; et hæc sunt fines virtutum moralium; alia vero tanquam conclusiones deducuntur ex eis, et hæc sunt media ordinata ad finem, in quorum notitiam devenimus ex finibus: quia sicut se habet principium in speculativis, sic se habet finis in agibilibus. Horum vero est prudentia, applicans universalia principia operabilium ad determinatas materias. Ideoque prudentiæ est disponere de his quæ sunt ad finem virtutum moralium, non autem virtutibus moralibus præstituere finem. — Unde eluce scit, quod ad prudentiam spectet invenire medium in virtutibus moralibus. Cujuslibet enim virtutis moralis finis est rationi in rectitudine conformari: sicut temperantia in hoc ordinatur, ne propter concupiscentias homo a ratione abscedat. Et hic finis præstitutus est homini secundum naturalem rationem: ratio enim naturalis unicuique dictat ut secundum rationem agat. Sed qualiter atque per quæ media homo medium attingere possit rationis, ad dispositionem prudentiæ pertinet. Nam quamvis attingere medium sit finis virtutum moralium, hoc tamen medium invenitur per rectam dispositionem eorum quæ sunt ad finem: quod ad prudentiam attinet, quæ ex experimentis circa singularia moderanda versatur. Ipsa in passionibus ac operationibus constituit medium.

  3. Præterea, quum prudentia sit recta ratio agibilium, ille est præcipuus actus prudentiæ, qui est principalis actus rationis practicæ agibilium. Cujus utique triplex est actus. Primus est consiliari: quod pertinet ad inventionem; nam consiliari est quærere. Secundus actus est de inventis judicare: quod facit ratio speculativa. Sed quoniam ratio practica ordinatur ad opus, ideo tertius sequitur actus, qui est præcipere: quod facit prudentia, dum consiliata et judicata applicat operi. Hic quoque est principalis actus rationis practicæ, et per consequens prudentiæ. Cujus signum ponit Philosophus sexto Ethicorum, quia perfectio ar tis consistit in judicando, non autem in præcipiendo. Ideo reputatur melior artifex qui in arte peccat volens quam nolens, utpote rectum judicium habens. In pru dentia autem contrario modo est. Et licet movere sit actus voluntatis, tamen quia præcipere est motio cum quadam ordina tione, pertinet ad rationem.

  4. Insuper, ut Isidorus docet, sollicitus dicitur quasi solers citus, prout scilicet ex solertia animi fit homo velox ad prosequendum agenda: præsertim de præconsiliatis et judicatis. Nam secundum Philosophum sexto Ethicorum, oportet quidem tarde consiliari, velociter autem consiliata operari. Et sollicitudo ad prudentiam proprie pertinet. Propter quod Augustinus ait: Prudentiæ sunt excubiæ atque vigilantissima custodia, ne subrepente mala paulatim suasione fallamur. Unde Petrus: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. Sollicitudo itaque seu vigilantia, ad prudentiam respicit. Dicit autem Philosophus, quod magnanimus est otiosus et piger, cui sollicitudo opponitur: non quod magnanimus de nullo sollicitus sit, sed quoniam non est superflue sollicitus. Est enim magis confidens et minus formidans, et ergo minus sollicitus: nisi prout ratio requirit in magnis negotiis.

  5. Amplius autem, ut refert Aristoteles, quidam ponebant prudentiam non esse nisi circa proprium regimen, quia opinabantur hominem non debere curare bonum commune. Sed hoc caritati repugnat, quæ non quærit quæ sua sunt; et rectæ rationi, quæ privato bono præfert bonum commune. Unde Valerius Maximus dicit, quod antiqui Romani malebant esse pauperes sub diviti imperio, quam divites sub imperio paupere. Igitur, quia pertinet ad prudentiam recte consiliari, judicare, atque præcipere de ordinandis in finem, constat quod etiam prudentia se ad bonum commune extendit. Unde, sic-

1 Petr. IV, 7.

1 Cor. XIII, 5. ut omnis virtus moralis ad bonum commune relata, nominatur legalis justitia; sic prudentia relata ad bonum commune, justitia appellatur politica. At vero, qui quærit bonum commune, quærit etiam proprium bonum, quum sit ipse pars communitatis. Et secundum Augustinum libro Confessionum, turpis est omnis pars quæ non congruit suo toti.

Chapter 386 of 761