Articulus 99
De speciebus prudentiæ. 2. Utrum prudentia sit etiam in subditis. 3. An inveniatur in hominibus malis.
SPECIES vero habituum ex formali distinctione objectorum accipitur. Ratio autem formalis eorum quæ sunt ad finem, sumitur ex parte finis. Ideoque ex relatione ad diversos fines, attenditur specifica distinctio habituum. Quum ergo diversa sit ratio boni proprii, bonique domus seu familiæ, et boni civitatis seu regni: alia est prudentia simpliciter dicta, quæ scilicet respicit proprium bonum; et alia æconomica, quæ spectat ad bonum domus; atque alia politica, quæ ordinatur ad bonum civitatis. — Dicit autem Aristoteles tertio Politicorum, quod eadem est virtus boni viri, et boni principis: quia videlicet ad bonum virum pertinet non tantum posse subjici, sed etiam principari: et sic in virtute boni viri, virtus principis est inclusa. Advertendum quoque, quod etiam fines quorum unus ordinatur ad alium, diversificant speciem habitus: sicut equestris, et militaris, atque civilis specie differunt, licet finis unius ordinetur ad finem alterius. Et simile est de bono proprio, quod ordinatur ad bonum commune.
Præterea prudentia est in ratione, cujus est proprium gubernare et regere. Unde in tantum convenit alicui ratio prudentiæ, quantum participat de gubernatione. Quum ergo servis et subditis, in quantum hujusmodi, non competat gubernare, sed gubernari; ideo prudentia non est virtus servi nec subditi, in quantum hujusmodi. Quia tamen omnis homo, in quantum rationalis, habet aliquid de regimine secundum arbitrium rationis; ideo in tantum convenit ei habere prudentiam, in quantum regit se ipsum in quibusdam. Propterea prudentia est in principe per modum artis architectonicæ, in subditis vero per modum artis subservientis. Adhuc autem, secundum Philosophum, servo non competit consiliari aut præcipere subditis; consiliari vero atque præcipere sunt actus prudentiæ: et ergo prudentia non est virtus servi aut subditi, secundum quod tales sunt; tamen ut sunt animal rationale, præcipere consiliarique possunt saltem sibimetipsis.
Denique prudentia triplex est, scilicet: Falsa, quæ ad finem malum sua media convenienter disponit: quam Christus dicit inesse filiis hujus sæculi;1 et de qua ait Apostolus: Prudentia carnis mors est.2 Alia est prudentia vera, sed imperfecta, quæ videlicet respicit finem vitæ humanæ non omnibus communem, sed particularem: ut est prudentia negotiatoris, vel nautæ. Tertia est prudentia perfecta et vera, quæ ad bonum finem totius vitæ humanæ bene consiliatur, judicat et jubet: et hæc est prudentia simpliciter dicta; nec in peccatoribus esse potest. Dicit namque Philosophus sexto Ethicorum: Impossibile est prudentem non esse bonum. Prima autem est in solis peccatoribus. Secunda quoque communis est bonis et malis. — Præterea, quamvis fides sit præstantior prudentia, potest tamen fides sine virtutibus haberi; et non prudentia: quia fides in sola cognitione consistit, prudentia vero ordinem denotat ad appetitum rectum: Primo, quia principia prudentiæ sunt fines operabilium, de quibus habetur recta æstimatio per habitus virtutum moralium, appetitum facientium rectum; ideoque prudentia sine virtutibus moralibus esse non potest. Secundo, quia prudentiæ est opera recta præcipere : quod sine recto appetitu effici nequit. Et quamvis mali possint esse consiliativi ad aliquem finem malum, vel ad particulare bonum; tamen ad finem bonum totius vitæ non sunt perfecte bene consiliativi, quoniam consilium ad effectum non perducunt. Et ergo in eis non est prudentia, quæ se habet solum ad bonum; sed ut ait Philosophus sexto Ethicorum, est in ipsis Dei notitia, id est naturalis industria, quæ se habet ad bonum et malum; vel astutia, quæ se habet solum ad malum, quæ est prudentia carnis, seu sæculi.
Footnotes
Chapter 387 of 761