Skip to the text

Articulus 100

  1. Utrum prudentia insit omnibus gratiam habentibus. 2. Quomodo insit a natura. 3. De modo amittendi prudentiam.

  2. VIRTUTES præterea eatenus sunt connexæ, ut una sine alia haberi non valeat. Quicumque autem habet gratiam, habet etiam caritatem, et per consequens omnes virtutes atque prudentiam. Unde, quum ad prudentiam requiratur industria providendi circa agenda et cavenda : ista industria omnibus convenit gratiam habentibus secundum aliquem gradum, prout saluti necessarium est ut sciant sibi utcumque providere. Et ergo de universis gratiam habentibus dicitur :1 Unctio docet vos de omnibus, ad salutem videlicet requisitis. Nam et si alieno consilio regi egent, in hoc saltem sibi provident, si gratiam habent, ut aliorum requirant consilium. Alia vero industria est, qua quis sibi et aliis non solum de necessariis, sed etiam de aliis ad vitam humanam spectantibus consulere potest : et ista non omnibus datur. — Dicit autem Philosophus, quod juvenes non sunt prudentes. Quod utique de prudentia acquisita sumendum est : illa namque experimento et tempore indiget. Prudentia vero gratuita, ex infusione divina causatur, et est in baptizatis infantibus secundum habitum, sicut in amentibus. In habentibus vero usum rationis, meretur ista prudentia augmentum secundum exercitium hominis, quoadusque perficiatur, sicut et reliquæ virtutes.

  3. Præterea, secundum præhabita, prudentiæ est universalem cognitionem ad particularia agenda applicare. Quantum ergo ad universalem cognitionem, sic prima principia prudentiæ naturaliter insunt et patent, quemadmodum speculativarum scientiarum principia. Sed secundum Philosophum, principia prudentiæ sunt nobis magis connaturalia, eo quod speculativa vita sit supra hominem. Principia autem posteriora per inventionem habentur. Quantum autem ad particularem notitiam eorum circa quæ prudentia est, distinguendum est : nam operatio est tam circa finem quam circa media ad finem. Fines autem recti humanæ vitæ, sunt determinati : et ideo respectu eorum potest esse inclinatio naturalis, quia aliqui ex naturali dispositione virtutes quasdam habent, per quas ad rectos fines inclinantur, et per consequens de eisdem finibus rectum judicium naturaliter sortiuntur. Porro ea quæ sunt ad finem in rebus humanis, determinata non sunt, sed juxta varietatem personarum et negotiorum diversificantur. Ideoque respectu eorum, non habet homo cognitionem naturalem, sed experimentalem : quamvis unus ex naturali dispositione sit aptior ad talia discernenda quam alius. Unde quia prudentia non est circa fines, sed circa ordinata ad finem, ideo non est naturalis.

  4. Insuper advertendum, quod oblivio respicit cognitionem tantummodo. Unde habitus omnino intellectuales, ut ars et scientia, per solam oblivionem possunt amitti : quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, habitus ex eisdem (tamen contrario modo factis) generatur atque corrumpitur. Quia igitur dictum est quod prudentia ex sua ratione rectitudinem appetitus respicit, et ejus est præcipere et applicare notitiam ad agenda; ideo magis per passiones quam oblivionem corrumpitur. Unde secundum Philosophum, delectabile et triste pervertunt æstimationem prudentiæ; et iterum ait, quod oblivio est artis et non prudentiæ. Nihilo minus potest oblivio impedire prudentiam, secundum quod actus prudentiæ ex cognitione procedit.

Footnotes

  1. 1 Joann. II, 27. ↩

Chapter 388 of 761