Articulus 101
De partibus prudentiæ.
TULLIUS autem secundo Rhetoricæ, tres ponit partes prudentiæ, scilicet memoriam, intelligentiam, et providentiam.1 Macrobius vero, secundum Plotini sententiam, ponit sex, videlicet rationem, intellectum, circumspectionem, providentiam, docilitatem, et cautionem. Alii vero aliter assignant partes prudentiæ. Pro quorum concordia advertendum, quod triplex est pars, utpote: integralis, ut paries et tectum sunt partes domus; subjectiva, ut homo et equus sunt partes animalis; potestativa, quemadmodum vegetativum ac sensitivum partes sunt animæ. Tripliciter itaque assignari possunt partes virtutibus. — Uno modo, secundum similitudinem integralium partium: et sic dicuntur partes integrales virtutis, quæ necesse est concurrere ad perfectum actum virtutis. Et sic sunt octo partes prudentiæ: quarum sex ponit Macrobius (ut nunc patuit), quibus addenda est memoria, quam ponit Tullius, et eustochia seu solertia, quam Aristoteles ponit. Nam ad prudentiam in quantum est cognoscitiva, quinque concurrunt: memoria, ratio, intellectus, docilitas, atque solertia; tria quoque ad prudentiam pertinent prout est præceptiva, applicando agnitionem ad opus, videlicet providentia, circumspectio, cautio. Quorum distinctio sumitur penes tria quæ circa cognitionem attenduntur. Quorum prima est ipsa substantia cognitionis: quæ si sit præteritorum, est memoria; si præsentium, est intellectus. Secundo, consideratur circa cognitionem ejus acquisitio: quæ fit, vel per disciplinam, et ad hoc pertinet docilitas; vel per inventionem, ad quam eustochia pertinet, quæ est bona conjecturatio: cujus est solertia pars, quæ est velox conjecturatio medii, ut sexto Ethicorum habetur, et primo Posteriorum. Tertio, consideratur usus cognitionis, qui in prudentia est præcipere: et hic ad rationem pertinet. Ratio autem, quatenus recte præcipiat, tria habere debet: primo, ut aliquid ordinet accommodum ad finem, quod ad providentiam spectat; secundo, attendere debet circumstantias rei, quod circumspectionis est; tertio, ut impedimenta devitet, quod ad cautionem est pertinens. — Porro partes subjectivæ virtutum dicuntur species diversæ ipsarum. Et ita species prudentiæ sunt: prudentia qua quis regit se ipsum; et prudentia qua quis regit multitudinem, quæ in diversas species dividitur secundum varias species multitudinis, scilicet: in militarem, quæ est respectiva exercitus; in œconomicam, quæ regit familiam; et in eam quæ regit civitatem aut regnum. Sumendo autem prudentiam large, secundum quod etiam scientiam speculativam includit, sic dialectica, rhetorica, et physica partes ejus ponuntur. — Denique, partes potentiales virtutis sunt virtutes adjunctæ, quæ ordinantur ad secundarios actus, sive materias, tanquam non habentes totam potentiam principalis virtutis. Et sic partes prudentiæ sunt: eubulia, quæ est circa consilium; synesis, quæ est circa judicium eorum quæ secundum regulas communes fiunt; gnome, quæ est circa judicium eorum in quibus quandoque oportet a communi lege recedere; prudentia autem est circa principalem actum, qui est præcipere.
Footnotes
-
Quæstio 48. ↩
Chapter 389 of 761