Articulus 102
Qualiter memoria sit pars integralis prudentiæ. 2. Qualiter intelligentia. 3. Qualiter docilitas. 4. Qualiter solertia.
EST insuper (secundum præhabita) prudentia circa contingentia operabilia, scilicet actus humanos:1 in quibus homo dirigi nequit per necessaria, sed per ea quæ in pluribus accidunt. Sed quæ sint illa quæ ut in pluribus accidunt, per experimentum scire oportet. Experimentum vero ex multis memoriis sumitur. Quia ergo ad prudentiam oportet multorum habere memoriam; ideo memoria est pars integralis prudentiæ, tanquam ad perfectum ejus actum necessario requisita. — Sunt autem quatuor per quæ homo bonam de rebus agnitis memoriam habet. Primo, ut memorandorum quasdam similitudines sibi accipiat, non multum consuetas, sed raras: quia insolita magis miramur, et per hoc fortius animus in eis detinetur. Et ergo quæ in pueritia vidimus, tenacius recordamur. Secundo, oportet ut homo in sua consideratione ordinate ea disponat quorum memoriam habere intendit, quatenus ex uno memorato ad aliud facilius procedatur. Unde, secundum Philosophum, a loco reminisci videmur. Tertio, oportet ut sollicitudo et affectus adhibeantur his quorum quis vult memorari: quoniam, secundum Tullium, sollicitudo conservat integras simulacrorum figuras. Quarto, oportet de memorandis meditari frequenter: nam, secundum Aristotelem, meditationes salvant memoriam, quum consuetudo sit quasi altera natura. At vero, quia ex præteritis argumentum accipere oportet de futuris, propterea memoria necessaria est ad consiliandum de futuris.
Denique intellectus in quantum est pars prudentiæ, non est intellectiva potentia, sed quædam recta existimatio alicujus extremi principii, quod sumitur tanquam per se notum. Sic nempe prima principia intelligere dicimur. Omnis autem rationis deductio procedit ab aliquo principio per se noto. Ergo et actus rationis ab intellectu procedit. Quum itaque prudentia sit recta ratio agibilium, oportet totum processum ipsius ab intellectu derivari: et ob hoc est intellectus pars prudentiæ. Non tamen sumitur hic intellectus ut est virtus intellectualis, videlicet pro habitu principiorum, qui est cognoscitivus universalium, sicut quod nulli est malefaciendum; sed pro recta æstimatione de particulari aliquo fine. Intellectus quoque est donum Sancti Spiritus, prout accipitur pro quadam perspectione acuta divinorum.
Insuper, quum prudentia sit circa particularia operabilia, in quibus sunt tot diversitates, quod ab uno non de facili neque in brevi omnes considerari possunt; ideo in his quæ prudentiæ sunt, maxime indiget homo ab aliis instrui, præsertim a senibus expertis. Nam, secundum Philosophum sexto Ethicorum, oportet attendere expertorum et seniorum et prudentium indemonstrabilibus enuntiationibus et opinionibus, non minus quam demonstrationibus. Quum ergo ad docilitatem pertineat ut sit homo per eam disciplinæ bene susceptivus, ideo est pars prudentiæ. Et quamvis ad omnem virtutem intellectualem utilis sit, potissime tamen ad prudentiam. Licet etiam aliquibus insit quodammodo a natura; tamen ad ejus consummationem plurimum confert studium hominis, dum scilicet animum suum sollicite, reverenter atque frequenter applicat documentis majorum, non negligens ea propter ignaviam, neque contemnens propter superbiam.
Porro, quum prudentiæ sit rectam habere æstimationem de agendis: ideo, sicut docilitas est pars prudentiæ, secundum quod homo bene se habet acquirendo hanc æstimationem per majorum doctrinam; ita solertia est pars prudentiæ, in quantum homo bene se habet acquirendo æstimationem prædictam per propriam inventionem. Nam dupliciter aliquid agnoscimus, videlicet addiscendo, et inveniendo. Et accipitur hic solertia pro eustochia, cujus est pars. Eustochia namque est bene conjecturativa de quibuscumque; solertia vero est prompta et facilis conjecturatio circa inventionem medii, sive in demonstrativis, sive in operativis. Talis autem prompta conjecturatio, ad prudentiam necessaria est, potissime dum aliquid ex improviso occurrit.
Footnotes
-
Quæstio 49. ↩
Chapter 390 of 761