Articulus 103
Quomodo ratio sit pars prudentiæ. 2. Quomodo providentia. 3. Quomodo circumspectio. 4. Quomodo cautio.
RATIO quoque prudentiæ pars est, sumendo eam non pro naturali potentia, sed pro bono usu rationis : ad prudentiam enim spectat bene consiliari. Consilium vero est inquisitio de uno in aliud procedens : hoc autem est opus rationis, cujus est discursivum esse. Ratio enim imperfectionem includit, et defectum intellectus. Nam in quibus vis intellectiva plenarie viget, ratione non egent neque discursu ; sed ipsam veritatem simplici cernunt intuitu, ut Deus et angeli. Hominis vero est proprium ex noti notitia ad ignoti agnitionem transire.
Denique, quum opus prudentiæ sit media in finem ad ipsum finem debite ordinare, ideo providentia est potissima pars prudentiæ. Quamvis enim divinæ dispensationi subjiciantur ordinata ad finem, licet necessaria sint vitæ humanæ ; tamen prudentiæ subduntur solum operabilia contingentia. Præterita vero, itemque præsentia in quantum hujusmodi, necessitatem aliquam habent : nam quæ fuerunt, et sic sunt, necesse est fuisse, vel esse, formaliter loquendo. Ideoque contingentia futura, prout sunt ad finem vitæ humanæ ordinabilia, humanæ subduntur prudentiæ. Et quia hoc ad providentiam pertinet, scilicet de futuris ex præteritis præsentibusque disponere ; ideo est providentia pars prudentiæ. Et quia necesse est inter multa quæ ad unum ordinantur, ordinem esse, atque in omni toto esse unam principalissimam partem, a qua totum unitatem sortitur ; ideo providentia est dignior pars prudentiæ, et ab ea nomen prudentiæ sumptum est.
Præterea ponitur etiam circumspectio pars prudentiæ, cujus est considerare bonitatem finis prudentiæ, non solum secundum se, sed secundum debitas circumstantias. Quum enim prudentia sit circa operabilia particularia, in illis potest aliquid secundum se esse bonum, quod tamen bonum non est ex circumstantia, quoniam in particularibus multa concurrunt (quemadmodum dilecto ostendere signa amoris in se bonum est ; tamen si inde oriatur ei suspicio adulationis, aut motus superbiæ, non esset hoc ad finem caritatis) : ideo circumspectio ad prudentiam exigitur, qua homo id quod ordinatur in finem, comparet cum his quæ actum circumstant, considerando an pensatis circumstantiis sit ad finem accommodum.
Porro, quoniam in operandis particularibus, circa quæ versatur prudentia, commiscentur verum falso, et bonum malo, propter singularium multiformitatem, in quibus bona sæpe impediuntur a malis, et mala speciem boni sibi assumunt ; propterea cautio quoque requiritur, quatenus sic accipiantur bona, quod mala vitentur. Ideo cautio prudentiæ pars est. Pertinet namque ad cautionem impedimenta extrinseca devitare. Non tamen possunt in singulari omnes impedimentales occursus circa actum prudentiæ per cautionem vitari, quum sint indeterminati et ratione comprehendi non valeant ; sed de his quæ ut sæpius accidunt cautio adhibetur, ne in ipsis defectus præpediat finem prudentiæ.
Chapter 391 of 761