Articulus 104
De partibus subjectivis prudentiæ quibus multitudo gubernatur : 1. De prudentia legispositiva. 2. De politica. 3. De œconomica. 4. De militari.
- QUONIAM autem ad prudentiam speciat regere atque præcipere ;1 ideo necesse est illic esse specialem speciem prudentiæ, ubi in actibus humanis consistit specialis ratio regiminis et præcepti.
In eo autem qui communitatem civitatis vel regni gubernat, invenitur specialis et perfectissima regiminis ratio, quia tale regimen est universalius, et communiorem ac meliorem finem attingit. Et ergo prudentia quæ convenit regi, cujus est civitatem vel regnum regere, specialis est virtus: et dicitur regitiva, vel secundum Philosophum, legispositiva, quoniam condere leges est principalis actus ejus, et solis regibus proprie convenit, aliis vero, in quantum aliquid de regali proprietate participant. Ad rectorem autem duæ virtutes, videlicet prudentia et justitia, maxime pertinent. Dicit enim Philosophus quinto Ethicorum: Princeps custos est justitiæ. Et quia inter quinque politias regnum est optimum, ideo a regno ista prudentia nominatur. Includuntur tamen in regno aliæ politiæ bonæ.
Præterea, quamvis servi et subditi moventur secundum superioris imperium, non tamen omnino sicut inanimata; sed sunt etiam propter rationis arbitrium aliquo modo domini actuum suorum; et non solum aguntur, ut naturalia, sed etiam agunt. Propterea est in ipsis quædam rectitudo regiminis, qua semetipsos dirigunt principantibus obediendo: quod ad speciem prudentiæ, quæ politica dicitur, pertinet. Et est secunda species prudentiæ, conveniens subditis: quæ se habet ad prudentiam principis, sicut ars manu operans ad artem architectonicam.
Insuper, quia domus vel familia est medium inter unam personam, et civitatem vel regnum; ideo tertio ponitur prudentia œconomica, inter prudentiam communiter dictam, quæ est virtus rectiva unius, et politicam media, et ab utrisque distincta. Nam ratio objecti diversificata secundum universale et particulare, aut secundum totum et partes, diversificat virtutes et artes: et secundum talem diversitatem est una principalis respectu alterius.
Præterea, sicut natura tendit ad duo, videlicet ut regat rem in se ipsa, et secundo, ut unumquodque resistat corruptivis et impugnantibus; unde etiam animalibus dedit vim concupiscibilem quoad primum, et irascibilem quoad secundum: conformiter in his quæ sunt secundum rationem, non tantum requiritur prudentia politica, qua bonum commune in se ipso disponatur, sed insuper militaris, per quam hostium insultus repellantur. Et quamvis militiæ exsecutio ad fortitudinem spectet; tamen directio ejus, et præsertim in duce ipsius exercitus, ad prudentiam pertinet. Et sic ponitur quarta species prudentiæ.
Footnotes
-
Quæstio 50. ↩
Chapter 392 of 761