Articulus 105
De partibus potentialibus prudentiæ, scilicet virtutibus sibi adjunctis, quæ sunt: 1. Eubulia, 2. Synesis, 3. Gnome.
PORRO eubulia est virtus humana, quoniam actum hominis, qui est consiliari, bonum facit.1 Importat enim eubulia bonitatem consilii. Et dicitur ab εὖ, quod est bonum, et βουλή, consilium, quasi bene consiliativa de his quæ ad vitam spectant humanam, scilicet practicam: nam speculativa vita est divina et super hominem, secundum Philosophum. Unde sexto Ethicorum dicitur, quod eubulia est rectitudo consilii rationem perficiens. — Est etiam virtus specialis condistincta prudentiæ. Nam, quum virtus ordinetur ad proprium actum, oportet secundum differentiam actuum esse distinctionem virtutum, præsertim dum non est eadem ratio bonitatis in actibus. Si enim esset una ratio bonitatis in actibus, ad eamdem pertinerent virtutem: quemadmodum amor, desiderium, et gaudium ex una caritate causantur. Actus autem rationis ad opus ordinati diversi sunt, neque eamdem rationem bonitatis habent: ex alio namque fit homo bene consiliativus, et ex alio bene judicativus, atque ex alio bene præceptivus: quod hinc patet, quia hæc in quibusdam separantur. Ideoque eubulia, cujus est bene consiliativum esse, a prudentia, cujus est præcipere, differt. Sed sicut consiliari ordinatur ad præcipere, sic eubulia ad prudentiam, sine qua virtus non esset: quemadmodum nec virtutes morales sine prudentia essent virtutes, nec aliqua sine caritate. Verumtamen, secundum prætacta, ad prudentiam pertinet consiliari, sed imperative, ad eubuliam autem elicitive.
Præterea, sicut eubulia est rectitudo consilii, sic synesis est rectitudo seu bonitas judicii, id est virtus per quam quis bene judicativus efficitur. Quum ergo judicium sit perfectius quam consilium, sequitur quod synesis sit virtus etiam perfectior quam eubulia, atque ab illa distincta, quia (ut dictum est) alia est ratio bonitatis consilii et judicii. Ideoque, sicut diversi sunt actus, sic diversificantur virtutes. Multi quippe sunt bene consiliativi, qui non sunt recte judicativi seu bene sensati: sicut in speculativis quorumdam ratio est bene inquisitiva, propter dispositionem imaginativæ potentiæ quæ diversa phantasmata formare faciliter potest: quorum intellectus non est bene judicativus, propter indispositionem sensus communis, cujus ineptitudo intellectum potissime impedit. Rectitudo demum synesis non est circa speculabilia, sed de his quæ ad prudentiam pertinent. Et quidam naturaliter dispositi sunt ad actum hujus virtutis; sed ex exercitio vel gratia, actus redduntur perfecti et virtus completa.
At vero gnome virtus est bene judicativa de his in quibus oportet quandoque a communi lege recedere: ut quod impugnatori patriæ non est reddendum depositum. Et ideo gnome est distincta a synesi, sicut sapientia a scientia, quoniam altiora principia considerat quam synesis. Ea namque quæ præter communem legem fiunt, oportet in altiores causas reducere, quam quæ juxta communem cursum aguntur: quemadmodum de monstruosis defectibus patet. Gnome igitur importat perspicacitatem judicii, et ex propriis principiis procedit; et per eam homo judicat quando aliquid inconsueto modo agendum est. Et quamvis circa actum consiliandi sit una virtus, quæ eubulia dicitur; tamen circa judicium sunt duæ virtutes. Consilium enim, quum sit inquisitio, ex communibus fit; unde dialectica, quæ inquisitiva est, ex communibus procedit principiis. Judicium vero ex propriis fieri debet; quemadmodum scientia demonstrativa, quoniam judicativa est, procedit ex propriis. Et igitur synesis et gnome ex propriis fiunt principiis, et condistinctæ sunt.
Footnotes
-
Quæstio 51. ↩
Chapter 393 of 761