Articulus 106
- Quod consilium sit donum Spiritus Sancti. 2. Quod correspondeat virtuti prudentiæ. 3. Utrum maneat in patria. 4. Quæ etiam beatitudo ei respondeat.
C 1. DONA autem Spiritus Sancti, ut dictum est, dispositiones quædam sunt quibus efficitur anima bene mobilis a Spiritu Sancto: quia secundum Gregorium, dona præstantur in adjutorium virtutum. Deus autem movet unumquodque secundum propriam naturam. Quum ergo rationali creaturæ proprium sit per inquisitionem ad veritatis agnitionem moveri, quæ inquisitio consilium dicitur; ideo Spiritus Sanctus per modum consilii movet rationalem creaturam in inquirendo quod verum et bonum est. Propter quod inter dona Spiritus Sancti consilium ponitur. Licet enim prudentia vel eubulia, sive sit acquisita, sive infusa, hominem dirigat in inquisitione consilii secundum ea quæ homo comprehendere valet, ut vel sibi aut aliis sit bene consiliativus; quia tamen homo considerare non potest omnia singularia ac contingentia quæ occurrere possunt, præsertim quum cogitationes mortalium sint timidæ, et incertæ providentiæ nostræ:1 propterea indiget homo in inquisitione consilii dirigi a Spiritu Sancto omnia cognoscente. Quod fit dono consilii tanquam consilio a Deo accepto: quemadmodum etiam minus sagaces a sapientibus consilium quærunt. Omnes quoque qui in gratia sunt, donum consilii habent quoad ea quæ saluti propriæ necessaria sunt. Aliquibus vero datur copiosius, scilicet prout est aliorum directivum: sicut de Simone fratre Judæ Machabæi habetur: Ecce Simon frater vester, vir consilii est.2
Præterea, quum ratio humana ad rationem divinam se habeat sicut motor inferior ad motorem superiorem; ideo convenit sibi ab illa adjuvari ac perfici. Prudentia autem est rectitudo rationis humanæ in agendis: et ergo convenit ei regulari ac dirigi a ratione divina in his quæ sunt ad finem vitæ activæ. Hoc autem, secundum ostensa, fit per donum consilii: ideo donum consilii correspondet prudentiæ tanquam dirigens eam atque perficiens. Et quamvis ad prudentiam spectat judicium ac præceptum, tamen donum sibi correspondens consilium appellatur: quoniam mens humana, in quantum a Spiritu Sancto movetur, habet se per modum passivi; præcipere vero et judicare, est potius moventis et agentis quam moti et passi.
Advertendum præterea, quod alia est dispositio mentis humanæ dum est in motu, et alia quando est in termino motus. Circa quod sciendum, quod quando movens est solum principium motus, et non causa formæ ad quam motio terminatur; tunc motu cessante cessat actio agentis: quemadmodum domo ædificata, non ultra ædificatur ab artifice. Sed quando movens est causa formæ quæ est terminus motus; tunc non cessat actio moventis forma inducta atque adepta: sicut aerem sol illuminat quamdiu lumen in aere permanet. Et hoc modo est Deus causa cognitionis et virtutum in nobis, non solum quando acquirimus, sed quamdiu in ipsis perseveramus. Hoc igitur modo donum consilii manet in patria, in quantum Deus cognitionem consilii conservando continuat in Beatis; et etiam secundum quod illuminantur de quibusdam effectibus ad providentiam divinam spectantibus, quorum cognitio ad essentiam felicitatis non pertinet. Nec oportet ut in Beatis præcedat dubitationis anxietas: hoc enim ad consilium viatorum attinet. Sed est in eis simplex nescientia, secundum Dionysium libro Ecclesiasticæ hierarchiæ, sexto capitulo: a qua per illuminationem purgantur, per simplicem conversionem ad superiorem.
Porro consilium est de his quæ ad finem sunt utilia. Ideoque pertinentia ad finem, potissime correspondere debent dono consilii. Hoc autem est misericordia, sicut scriptum est:3 Pietas ad omnia utilis est. Ob hoc ergo beatitudo quinta, Beati misericordes, maxime dono consilii correspondet, tanquam dirigenti, non sicut actum elicienti.4 Unde Augustinus libro de Sermone Domini in monte testatur: Consilium convenit misericordibus, quoniam unicum est remedium de tantis malis erui, dimittere aliis et dare. Itaque donum consilii prout est donum, dirigit nos in universis quæ ad finem vitæ æternæ ordinantur, sive sint de necessitate salutis, sive non. At vero, sicut virtutes cardinales non eumdem habent actum in via et in patria, sic nec donum consilii.
C
Footnotes
Chapter 394 of 761