Skip to the text

Articulus 107

  1. Qualiter imprudentia sit peccatum. 2. Et quomodo sit speciale peccatum. 3. De præcipitatione seu temeritate.

  2. NUNC de vitiis oppositis prudentiæ enarrandum est.1 Imprudentia autem prudentiæ contrariatur. Dicitur autem imprudentia tripliciter, scilicet: Negative. Et sic est sola carentia prudentiæ; et sic non est semper peccatum. Secundo, privative, videlicet quando aliquis caret prudentia quam posset et debet habere. Et sic est peccatum, propter annexam negligentiam, quia non adhibuit studium ad addiscendam prudentiam. Tertio, accipitur imprudentia contrarie, scilicet prout imprudens movetur et agit contrario modo a prudente. Et sic est peccatum secundum propriam rationem. Si ergo imprudentia ista contingat per aversionem a regulis divinis, est mortale peccatum: ut dum homo præcipitanter operatur, divinæ legis documenta contemnens. Si autem præter eas agat sine contemptu, est veniale peccatum. Et cognoscendum, quod per pœnitentiam restituitur homini infusa prudentia, quæ carentiam hujus prudentiæ tollit. Non autem redditur prudentia acquisita quantum ad habitum; aufertur tamen actus contrarius, in quo proprie imprudentiæ peccatum consistit.

  3. Præterea peccatum dupliciter generale vocatur. Primo, absolute, videlicet quia est commune respectu omnium vitiorum. Et hoc iterum dupliciter, utpote: Vel per essentiam, quia de omnibus prædicatur. Sic autem imprudentia non est generale peccatum, sicut nec prudentia est hoc modo virtus communis. Vel per participationem: et hoc modo imprudentia est generale peccatum. Sicut enim prudentia participatur a cunctis virtutibus in quantum dirigit eas; ita imprudentia participatur ab omnibus vitiis, quum nullum peccatum accidere possit, nisi sit defectus in aliquo actu rationis dirigentis: quod ad imprudentiam pertinet. — Secundo, dicitur peccatum generale, non absolute, sed quia continet sub se species multas: et ita imprudentia est generale peccatum. Nam sicut prudentiæ assignantur triplices partes, videlicet subjectivæ, potestativæ, et integrales, ut paulo ante præhabitum est; sic per oppositum modum diversa vitia sub imprudentia continentur. Unde quoad defectum consilii, circa quod est eubulia, præcipitatio seu temeritas ponitur imprudentiæ species: ad quam reducuntur ea quæ opponuntur docilitati, memoriæ et rationi. Quantum vero ad defectum judicii, circa quod est gnome et synesis, sic species imprudentiæ inconsideratio dicitur: sub qua incircumspectio et incautela includuntur. Sed quantum ad præceptum, quod est proprius prudentiæ actus, est inconstantia seu negligentia: ad quam improvidentia, defectus quoque solertiæ et intelligentiæ, reducuntur.

  4. Denique præcipitatio dicitur in actibus animæ ad similitudinem in motu corporali, in quo aliquid mobile præcipitatur, quando de summo in ima sine determinatis gradibus repente prolabitur. Conformiter, quando anima ad opus extrinsecum transit sine determinato intermedio ordine, præcipitationis peccatum incurrit. Summum autem animæ ratio est; imum vero opus exterius; medii quoque gradus per quos ordinate oportet descendere, sunt præteritorum memoria, præsentium intelligentia, futurorum solertia, ratiocinatio unum alteri conferens, docilitas qua homo majorum acquiescit sententiis. Quando itaque homo his gradibus omissis consiliatur aut agit, præcipitium incidit. Quum igitur inordinatio consilii ad imprudentiam spectet, palam est quod vitium præcipitationis sub imprudentia sit contentum. — Hæc autem præcipitatio interdum ex voluntatis seu passionis impetu accidit; quandoque autem ex radice superbiæ, quæ alienæ directioni seu regulæ subesse contemnit: et hoc ad temeritatem pertinet, quæ sub præcipitatione continetur, quoniam præcipitatio utrumque respicit, primum tamen magis proprie. Advertendum vero, quod secundum Philosophum sexto Ethicorum, in acquisitione consilii multa particularia consideranda occurrunt: propter quod tarde consiliari oportet. Unde præcipitatio, seu nimia festinatio in consiliando, magis opponitur recto consilio, quam nimia tarditas, quum tarditas ipsa quamdam similitudinem consilii habeat.

Footnotes

  1. Quæstio 53. ↩

Chapter 395 of 761