Skip to the text

Articulus 108

  1. De inconsideratione. 2. De inconstantia. 3. De prædictorum quoque vitiorum origine.

  2. CONSIDERATIO denique est actus intellectus rem veraciter intuentis; et sicut inquisitio ad rationem, sic judicium pertinet ad intellectum. Propter quod consideratio ad judicium maxime spectat. Unde defectus recti judicii ad inconsiderationem reducitur, prout aliquis judicando ideo deficit quoniam contemnit aut negligit ea attendere ex quibus judicium rectum procedit. Manifestum est itaque, quod inconsideratio sit speciale peccatum, sub imprudentia comprehensum. Et accipitur hic inconsideratio, non communiter, sed secundum agibilia humana, in quibus varia pensare oportet potius quam in speculativis, eo quod operationes circa singularia versentur.

  3. Præterea inconstantia est recessus quidam a bono proposito definito: cujus recessus principium est in appetitu, cui aliud inordinate placet, quod ipsum a bono proposito retrahit. Consummatio autem hujus recessus in ratione consistit, quæ ideo fallitur quod ex defectu suo repudiat id quod recte attentavit. Posset enim impulsioni passionum resistere, sed ob suam debilitatem non se firmiter tenet in bono concepto: et ita inconstantia, secundum consummationem, ad rationis defectum spectat. Sicut autem omnis rectitudo rationis practicæ aliqualiter ad prudentiam pertinet, sic omnis defectus ipsius ad imprudentiam respicit. Ideoque inconstantia ad imprudentiam pertinet. Et quemadmodum præcipitatio est ex defectu circa actum consilii, inconsideratio vero circa actum judicii; sic inconstantia est circa actum præcepti, in quantum videlicet ratio deficit in præcipiendo consiliata et judicata.

  4. Porro vitia ista, secundum Gregorium, ex luxuria oriuntur, quoniam delectationes sensibiles, et præsertim venereæ, rectam æstimationem prudentiæ maxime corrumpunt. Quum ergo vitia hæc sint quidam defectus circa actus prudentiæ, patet quod sint luxuriæ filiæ: quamvis inconstantia ex ira vel invidia quandoque nascatur, in quantum passiones illæ animam ad aliud retrahunt. Dicit autem Philosophus septimo Ethicorum, quod incontinens iræ rationem quidem audit, sed imperfecte; incontinens vero concupiscentiæ eam prorsus non audit.

Chapter 396 of 761