Skip to the text

Articulus 109

  1. An negligentia sit peccatum speciale. 2. Cui virtuti opponatur. 3. An sit peccatum mortale.

  2. NEGLIGENTIA insuper est defectus debitæ sollicitudinis.1 Omnis autem defectus debiti actus rationem peccati habet. Ideo negligentia rationem culpæ sortitur, quemadmodum sollicitudo est actus specialis virtutis. Peccatum autem speciale dicitur, vel quia est circa specialem materiam, ut luxuria circa delectationem veneream; vel propter specialitatem actus ad omnem materiam se extendentis. Et talia sunt omnia vitia, quæ sunt circa actum rationis: quilibet namque actus rationis, ad omnem se materiam moralem extendit. Unde sicut sollicitudo est specialis actus virtutis, sic negligentia propter specialitatem actus est speciale peccatum, quamvis in omni peccato sit quædam negligentia.

  3. Præterea negligentia sollicitudini directe opponitur. Sollicitudo autem ad rationem pertinet, et rectitudo ejus ad rectitudinem prudentiæ spectat: est enim sollicitudo supradicta actus prudentiæ. Unde constat negligentiam ad imprudentiam pertinere. Nam secundum Isidorum, dicitur negligens quasi non eligens. Et ergo sicut recta electio eorum quæ ad finem sunt, est actus prudentiæ; sic negligentia horum ad imprudentiam pertinet. — Consistit autem negligentia in defectu actus interioris; torpor vero atque pigritia exteriorem exsecutionem concernunt, et oriuntur ab acedia, quia acedia est tristitia aggravans. Omissio quoque ad exteriorem pertinet actum, et contrariatur justitiæ, estque effectus negligentiæ. At vero sicut sollicitudo est circa præceptum, sic negligentia. Negligens tamen actum præcepti aliter omittit quam inconstans. Inconstans namque deficit inductus ab aliquo impedimento, negligens vero ex propria voluntate.

  4. Quoniam itaque negligentia ex remissione voluntatis procedit, per quam contingit quod ratio non sollicitatur præcipiendo quæ debet, vel quomodo debet; potest negligentia dupliciter esse mortalis. Primo, ex parte omissi: quod si de necessitate salutis exstiterit, negligentia mortale peccatum est. Secundo, ex parte causæ: ut si voluntas eatenus remittatur quod a caritate totaliter excidat, negligentia culpa mortalis fit, maxime quando ex contemptu causatur; si vero omittitur aliqua circumstantia vel actio, quæ de necessitate salutis non est, non utique ex contemptu, sed ex defectu fervoris, quem veniale peccatum inducit, tunc negligentia veniale peccatum exsistit.

Footnotes

  1. Quæstio 54. ↩

Chapter 397 of 761