Articulus 110
De peccato prudentiæ carnis. 2. An sit mortale. 3. An astutia sit speciale peccatum. 4. De dolo. 5. De fraude. 6. De sollicitudine temporalium rerum. 7. An liceat sollicitum esse in crastinum. 8. De prædictorum vitiorum origine.
MODO de vitiis prudentiæ oppositis, aliquam tamen similitudinem cum ea habentibus, restat effandum.1 Quemadmodum ergo prudentia est circa ea quæ ordinantur ad finem totius vitæ humanæ activæ; sic prudentia carnis vocatur, quando aliquis sibi in bonis carnis finem constituit, atque secundum talis finis exigentiam operationes vitæ suæ dirigit. Talis ergo prudentia peccatum est, quia secundum Apostolum, inimica est Deo. Et comprehendit Apostolus sub prudentia carnis prudentiam sæculi, quæ est respectu honoris, famæ, vel gloriæ.2 Amplius autem, quia prudentia quædam sapientia dici solet, potest distingui triplex mala prudentia, secundum tres tentationes, videlicet mundi, carnis, et dæmonis: sicut Jacobus ponit sapientiam terrenam, animalem, et diabolicam, quarum nulla vera prudentia est.3
Porro, si prudentia carnis simpliciter accipiatur, sic quod in cura carnis finis constituatur, erit peccatum mortale. Si autem sumatur secundum rationem vel potius secundum similitudinem particularis prudentiæ, scilicet quod homo non simpliciter sibi finem in bonis carnis constituat, sed inordinate afficiatur circa illa, tamen sub Deo; sic est veniale peccatum.
Præterea, contra prudentiam potest esse aliquod peccatum, habendo tamen cum ea similitudinem quamdam fallacem, dupliciter. Primo, quoniam studium rationis ordinatur ad finem non vere sed apparenter bonum: et hoc ad carnis prudentiam attinet. Secundo, quia homo utitur viis non veris, sed simulatis, ad consequendum aliquem finem, sive sit bonus, sive malus: et hoc ad astutiam spectat. Ideo astutia est peccatum speciale, prudentiæ contrarium, et contra prudentiam carnis distinctum. Attamen, sicut interdum prudentia abusive in malo accipitur, sic astutia quandoque improprie in bono suscipitur.
Denique dolus est quædam exsecutio astutiæ. Nam sicut ad astutiam pertinet excogitatio, sic ad dolum spectat simulatarum atque falsarum viarum astutiæ exsecutio. Et quia exsecutio astutiæ maxime fit per verba, quoniam verba præcipuum locum habent inter signa; ideo dolus proprie consideratur in verbis, quemadmodum scriptum est:4 Linguis suis dolose agebant. In factis quoque aliquando invenitur. Unde scriptum est:5 Dolum facerent in servos ejus. Imo et in corde dolus ponitur quoad radicem unde procedit, secundum illud Psalmi :6 Dolos tota die meditabantur.
At vero, sicut dolus, ita et fraus ad exsecutionem astutiæ pertinet. Sed in hoc differunt, quod dolus dicitur tam in verbis quam in factis; fraus vero in factis præsertim attenditur.
Advertendum est insuper, quod sollicitudo in his potissime adhibetur, in quibus aliquis magis formidat deficere. Sollicitudo itaque temporalium rerum, uno modo illicita fit ex parte rerum de quibus sollicitamur, videlicet si in temporalibus adipiscendis vel conservandis finem sibi quisquam constituat. Secundo, propter superfluitatem studii circa temporalia : quod contingit dum aliquis propter illorum studium a spiritualibus impeditur. Tertio, ratione timoris superflui quo homo timet sibi necessaria posse deficere, quamvis ea quæ facere tenetur adimpleat. Quod Dominus tripliciter improbat : primo, ex consideratione majorum beneficiorum, quæ nobis Dominus præter nostram sollicitudinem præstitit, scilicet corpus et animam; secundo, propter subjectionem naturæ humanæ sub Deo; tertio, ratione divinæ providentiæ, ob cujus ignorantiam gentiles de transitoriis sollicitantur. Unde de bonis spiritualibus procurandis sollicitari præsertim debemus, confidentes in Domino quod temporalia nobis provenient ad necessitatis sufficientiam, si egerimus quod tenemur.
Præterea ad opus virtuosum, tam intus in mente quam foris, requiruntur debitæ circumstantiæ : quarum una est opportunitas temporis. Nam unicuique tempori convenit propria sollicitudo : sicut æstati sollicitudo metendi, autunno cura vindemiandi. Si ergo quis tempore æstivali de vindemiatione sollicitetur, superflue occupatur. Et ob hoc Christus prohibet sollicitum esse in crastinum et in tempus futurum.7 Cujus causam adjungit : Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, id est, propriam sollicitudinem habebit, quæ ad animæ afflictionem sufficiet.8 Propter quod subdit :9 Sufficit diei malitia sua, id est sollicitudinis pœna. — Potest tamen de futuro esse sollicitudo determinatæ providentiæ, secundum exigentiam necessitatis humanæ, pensatis pensandis. Unde Augustinus in libro de Sermone Domini in monte ait : Quum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria sibi desint, non judicemus eum de crastino esse sollicitum, quum et Christus propter exemplum loculos habere dignatus sit;10 et in Actibus Apostolorum leguntur victui necessaria, procurata in futurum propter famem instantem.11
Amplius, agnoscendum quod prædictorum vitiorum origo præcipua est avaritia. Habent namque, ut dictum est, similitudinem quamdam cum prudentia, quæ in usu rationis consistit. Usus autem rationis, inter virtutes morales in justitia magis apparet, quæ est in appetitu intellectivo. Et sicut rectus usus rationis maxime apparet in virtute justitiæ, ita in vitio ei opposito indebitus usus rationis præcipue patet. Opponitur autem justitiæ avaritia. Ideoque prædicta vitia, quæ ad falsam rationis indaginem pertinent, ex avaritia magis nascuntur, quamvis ex aliis vitiis aliquo modo et indirecte procedere possint.
Footnotes
Chapter 398 of 761