Articulus 111
De præceptis pertinentibus ad prudentiam. 2. De his quæ pertinent ad vitia ei opposita.
PENSANDUM proinde, quod quum præcepta Decalogi data sint omnibus, ad naturalem pertinent rationem.1 Sicut autem principia speculabilium, sic et fines operabilium ad dictamen naturalis attinent rationis, quia utraque homini naturaliter innotescunt atque inscripta sunt. Quum ergo, juxta prætacta, non sit prudentia circa finem vitæ humanæ, sed circa media quæ ordinantur in finem; propterea non debuit inter præcepta Decalogi aliquid poni ad prudentiam directe respiciens: quamvis omnia præcepta illa ad eam pertineant, in quantum ipsa omnium virtuosarum operationum directrix exsistit. Verumtamen quoniam Evangelica doctrina est lex perfectionis, ideo in ipsa de prudentia datur præceptum, quemadmodum Christus: Estote (inquit) prudentes sicut serpentes.2 Attamen in posterioribus documentis veteris legis, præcepta dantur de ipsa prudentia, eo quod illa ordinentur ad præcepta Decalogi, quæ sine prudentiæ actu impleri non valent. Propter quod in libro Proverbiorum dicitur:3 Ne innitaris prudentiæ tuæ; atque sequenti capitulo, Palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.4
Præterea, quum in ratione justitiæ debitum includatur, ideo de justitia dantur præcepta affirmativa. Astutia vero oppositur præsertim justitiæ, quantum ad exsecutionem quæ cum fraude et dolo contingit: et ergo de astutia, prout contrariatur justitiæ et cum dolo fraudeque agit, convenienter dantur præcepta prohibitiva. De vitiis autem prudentiæ directe oppositis, non dantur præcepta hujusmodi, quia non ita opponuntur justitiæ sicut astutia.
Footnotes
Chapter 399 of 761