Skip to the text

Articulus 112

1. De objecto justitiæ. 2. De divisione juris. 3. Utrum jus gentium sit jus naturale. 4. De distinctione juris dominativi et paterni.

  1. HOC denique justitiæ appropriatur, ut ordinet hominem in his quæ sunt ad alterum:1 imponit enim æqualitatem, quæ proprie ad alium dicitur. Ceteræ autem virtutes perficiunt hominem in his quæ ei conveniunt secundum se ipsum. Et ergo, sicut rectum in operationibus ceterarum virtutum accipitur per comparationem ad agentem; sic rectum in actu justitiæ dicitur per relationem ad alterum. Nam illud in opere hominis justum seu rectum vocatur, quod secundum aliquam æqualitatem alteri correspondet, ut recompensatio præmii pro obsequio, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in aliis virtutibus non dicitur rectum, nisi prout ab agente convenienter efficitur. Ideoque justitiæ præ aliis virtutibus justum seu jus, quod idem est, pro objecto designatur. Jus ergo est objectum justitiæ. — Sicut autem medicina, secundum primam nominis impositionem, remedium sanitatis vocatur, et secundario trahitur ad significandam artem medicinalem; ita nomen juris impositum est ad significandam rem justam, deinde accipitur pro scientia juris. Unde Celsus jurisconsultus ait: Jus est ars boni et æqui. Tertio sumitur pro loco in quo jus redditur, sicut aliquis dicitur comparere in jure. Quarto dicitur jus id quod judex reddit, quamvis quod decernit iniquum consistat. — Lex vero est, secundum Isidorum, constitutio scripta, utpote dum ratio juris quæ in mente est, in scriptis redigitur: et ergo lex proprie non est ipsum jus, sed aliqualis ratio ejus. Amplius autem, quoniam justitia æqualitatem importat: propterea lex divina non appellatur jus, quia Deo non possumus recompensare æquivalens; sed dicitur fas, quoniam scilicet sufficit Deo si agimus quod valemus. Unde Isidorus ait, quod fas est lex divina, jus lex humana.

  2. Præterea Philosophus quinto Ethicorum dividit jus humanum in naturale, et legale, id est positivum. Jus namque seu justum, dicitur opus alteri adæquatum secundum aliquam æqualitatis formam. Quod dupliciter fieri potest. Primo ex ipsa rei natura, quemadmodum quum aliquis tantum dat, quatenus tantumdem recipiat: et hoc dicitur jus naturale. Secundo, ex condicto seu communi placito, ut dum quis repræsentat se contentum, si tantum recipiat. Quod rursus dupliciter accidit:

Primo, per condictum privatum, quod scilicet inter personas privatas firmatur. Secundo, ex condicto publico : ut quum populus consentit ut aliquid commensuretur adæqueturque alteri; vel quum princeps, qui populi personam gerit et curam habet, tale quid ordinat : et istud nuncupatur jus positivum. — Dicitur autem jus humanum naturale, non quia nullo modo possit mutari, sed quia semper uniforme est quando natura ipsa humana naturaliter et bene se habet. Sed quia natura humana mutabilis est per arbitrii libertatem; propterea in certo casu, quod naturaliter justum esset, omittendum est : sicut naturale jus est, quod depositum restituatur; sed si voluntas depositoris depravetur, et in inimicitiam rei publicæ vel furorem convertatur, non est reddendum depositum. Quorum vero natura omnino incommutabilis est, eorum quoque naturale jus nunquam variatur. At vero jus positivum ex voluntate humana procedit : non quod humana voluntas possit indifferenter in omnibus aliquid facere justum; sed in his tantum quæ adversus jus naturale repugnantiam non habent. Quod si aliqua juri naturali repugnent, in talibus jus positivum locum non obtinet. Non enim constitui potest quod furari aut adulterari sit licitum. Propter quod Isaias ait : Væ qui condunt leges iniquas.2 — Prædictæ autem divisioni non obstat, quod aliquod jus dicitur divinum, utpote quod divinitus promulgatur. Nam hoc partim est de his quæ sunt naturaliter justa, partim de his quæ ex divina institutione sunt justa. Et ergo ipsum dividi posset per duo prædicta, sicut et jus humanum. Sunt enim in lege divina quædam præcepta, quia bona; et quædam prohibita, quia mala. Et iterum, sunt ibi quædam bona, quia præcepta; et quædam mala, quia prohibita.

  1. Insuper, secundum ostensa, jus naturale est quod ex sua natura adæquatum est alteri. Quod dupliciter accidit. Primo, secundum absolutam sui considerationem: quemadmodum masculus commensurationem habet ad feminam, ut ex ea generet; et pater ad prolem, ut eam enutriat. Secundo, istud contingit, non secundum absolutam rationem, sed secundum aliquid ex natura consequens, ut est proprietas possessionum : ut si consideretur aliquis ager absolute, non habet commensurationem cur potius sit unius quam alterius; si vero consideretur secundum aliquam proprietatem, videlicet opportunitatem colendi, aut similem, justa est ratio cur potius sit unius quam alterius. Et hoc modo servitus est naturalis, et non primo modo. Quoniam ergo absolute aliquid apprehendere, non solum hominibus, sed aliis quoque animalibus convenit; ideo jus naturale secundum primum modum, commune est nobis et illis. Sed secundo modo acceptum jus naturale, solis hominibus convenit, et jus gentium appellatur. Nam considerare aliquid per comparationem ad illud quod ex ipso consequitur, rationis est proprium. Unde tale jus naturale vocatur : quoniam ratio naturalis hoc dictat, nec indiget speciali institutione. Propter quod Gaius jurisconsultus asserit : Quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, illud apud omnes gentes custoditur, vocaturque jus gentium.

  2. Præterea quinto Ethicorum Philosophus distinguit a jure politico jus paternum, et jus dominativum. Justum quippe dicitur per commensurationem ad alterum. Est autem aliquid ab aliquo alterum dupliciter. Primo, simpliciter, tanquam omnino ab ipso distinctum : ut duo homines, quorum nullus sub altero est, sed ambo sub principe; et inter tales est justum simpliciter dictum. Secundo, est aliquid ab aliquo alterum non omnino, sed tanquam aliquid ejus exsistens : ut filius est aliquid patris, et servus est tanquam instrumentum domini sui. Propter quod inter patrem et filium non est jus secundum perfectam justi rationem; sed est ibi jus paternum. Similiter inter dominum et servum non est completa ratio justi, sed jus dominativum. Inter virum vero et conjugem, est major ratio justi quam inter prædictos: quia licet sint una caro, tamen mulier sumitur ad socialem matrimonii vitam; habentque maritus et uxor, secundum Philosophum primo Politicorum, immediatam relationem ad domesticam communitatem. Et ergo est inter eos non simpliciter justum politicum, sed potius œconomicum. Omnes autem alii gradus ac differentiæ hominum in civitate, immediatam comparationem ad principem habent. Ideoque inter eos est jus simpliciter dictum: quod tamen secundum officia diversa distinguitur. Nam dicitur jus militare, jus magnatum, jus sacerdotum, secundum quod unicuique conditioni personæ, aliquid debetur secundum officium proprium.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 57. ↩

  2. Is. x, 1. ↩

Chapter 400 of 761