Articulus 113
1. De definitione justitiæ. 2. An sit semper ad alterum. 3. Utrum etiam sit virtus. 4. De subjecto ipsius justitiæ.
DEFINITUR autem a jurisperitis justitia:1 Justitia est constans et perpetua voluntas, jus suum unicuique tribuendi. Justitia namque, sicut et quælibet virtus ac habitus, definiri debet per proprium actum, qui est circa propriam materiam sive objectum: et hic actus cum sua materia tangitur, quum dicitur, Jus suum unicuique tribuendi. Porro, ut actus sit virtuosus, oportet quod sit voluntarius, stabilis et firmus. Nam, secundum Philosophum secundo Ethicorum, ad actum virtuosum tria requiruntur: primo, ut aliquis agat sciens; secundo, ut agat eligens, et propter debitum finem; tertio, quod immobiliter operetur, non ex parte ejus actus, quasi semper possit continuari, sed ex parte objecti, quia videlicet aliquis vult perpetuo aliquid facere bene. Propterea in definitione justitiæ primo ponitur voluntas, ad insinuandum quod actus justitiæ voluntarius esse debet. Et sic sumitur hic voluntas pro actu, non pro potentia, et per actum intelligendus est habitus. Additur autem, Constans et perpetua, ad innuendum firmitatem actus justitiæ. Nec superflue additur, Constans et perpetua: nam per perpetua, datur intelligi quod justitia in proposito perpetue geritur; et per constans, quod in tali proposito perseverat.
Præterea, quum justitia æqualitatem importet, nihil autem sit sibi ipsi æquale; ideo justitia proprie est ad alterum. Quumque opus justitiæ sit rectificare actus humanos; ideo justitia requirit diversa supposita: nam suppositorum est agere. Quia tamen in uno homine sunt diversa actionum principia, scilicet appetitus concupiscibilis, irascibilis et intellectivus; ideo secundum similitudinem quamdam atque metaphoram dicitur in homine justitia quoad se ipsum, in quantum ratio inferioribus imperat viribus, et unicuique parti quod sibi convenit dat. Vera ergo justitia non est alicujus ad se ipsum. Unde Tullius primo de Officiis dicit: Justitiæ ea est ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitæ communitas continetur.
Et quod justitia sit virtus, testatur Tullius eodem libro, dum ait: Ex justitia præcipue viri boni nominantur, et in ea virtutis splendor est maximus. Sciendum vero, quod justitia non consistit circa res exteriores quantum ad facere, quod spectat ad artem; sed quantum ad hoc quod utitur eis ad alterum.
Amplius autem, in illa potentia tanquam in subjecto virtus exsistit, ad cujus actum rectificandum virtus ipsa ordinatur. Justitia autem non ordinatur ad dirigendum actum cognoscitivum, quia ex hoc quod aliquid recte cognoscimus, justi non dicimur: ideoque subjectum justitiæ non est intellectus seu ratio. Sed quoniam quis justus vocatur, quoniam juste agit, relinquitur quod subjectum justitiæ sit appetitiva potentia: nam proximum principium actus est appetitus. Appetitus vero duplex est, sensitivus videlicet et intellectivus. Quum ergo justitiæ sit unicuique quod suum est reddere, non potest justitia esse in appetitu sensitivo, eo quod apprehensio sensitiva se non extendat ad considerationem proportionis unius ad alterum; sed hoc rationis est proprium. Propter quod subjectum justitiæ est appetitus intellectivus, qui voluntas vocatur: qui et rationalis per participationem dicitur, quia actum rationis se dirigentem participat. Unde Anselmus dicit, quod justitia est rectitudo voluntatis propter se servata.
Footnotes
-
Quæstio 58. ↩
Chapter 401 of 761