Skip to the text

Articulus 114

  1. Utrum justitia sit virtus generalis. 2. An in quantum generalis, sit idem cum omni virtute. 3. De justitia quoque particulari, 4. et de ejus materia.

  2. PRÆDICTUM jam est quemadmodum justitia ordinet hominem ad alterum. Quod dupliciter accidit: primo, ad alterum singulariter consideratum; secundo, ad alterum in communi: ut qui communitati deservit, omnibus ad eam spectantibus famulatur. Ad utrumque autem potest se habere justitia proprie. Qui autem sub communitate continetur, est pars quædam communitatis; pars autem secundum id quod est, totius est. Propter quod quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Itaque bonum cujuslibet virtutis, sive ordinet hominem quoad se ipsum, sive quoad aliquas privatas personas, referibile est ad bonum totius, ad quod hominem justitia ordinat. Sicque omnium actus virtutum ad justitiam pertinere possunt, prout ipsa hominem ordinat ad bonum commune: et quantum ad hoc, vocatur justitia virtus communis. Quia vero ad bonum commune ordinare, spectat ad legem, propterea justitia hoc modo generalis, appellatur legalis justitia: quia videlicet per eam homo concordat legi ordinanti omnium actiones virtutum in bonum commune. Unde et justitia legalis, virtus communis dici potest.

  3. Præterea generale dupliciter dicitur. Primo modo, secundum prædicationem: et tale est essentialiter idem cum specialibus suis, sicut animal est commune ad hominem, equum et bovem. Secundo, quantum ad virtutem, quemadmodum causa universalis ad suos effectus generalis est, ut sol ad inferiora quæ immutat: et tale generale non est idem cum subjectis. Hoc autem modo, secundum prætacta, justitia legalis generalis vocatur, in quantum omnium actus virtutum ad bonum commune disponit, quod est finis sibi proprius: sed hoc est movere alias virtutes per imperium. Unde, quemadmodum caritas, quæ respicit bonum divinum ut proprium objectum, est virtus specialis secundum essentiam, generalis vero secundum virtutem, in quantum aliarum virtutum actum ordinat ad bonum divinum: ita justitia legalis est specialis virtus secundum essentiam, bonum commune pro objecto respiciens, generalis vero secundum modum nunc dictum.

  4. Rursum, quum legalis justitia non sit essentialiter omnis virtus, oportet præter generalem justitiam ponere justitiam particularem: quatenus, sicut illa ordinat hominem immediate ad bonum commune, sic hæc ordinet eum circa ea quæ sunt ad aliquam singularem personam: quia licet justitia generalis ordinare possit aliquid ad singularem personam, hoc non agit nisi mediate. Unde Chrysostomus super illud Matthæi quinto, Beati qui esuriant, etc., ait:1 Justitiam autem dicit, vel universalem virtutem, vel particularem, avaritiæ contrariam. Hæ ergo justitiæ realiter differunt: nam objecta earum, videlicet bonum commune et bonum unius personæ, formaliter distinguuntur.

  5. Denique omnia quæ ratione rectificari possunt, virtutum moralium objecta esse possunt. Hæc autem sunt interiores passiones, exterioresque actiones, res quoque exteriores in usum hominis venien tes. Sicut autem secundum interiores passiones attenditur rectificatio hominis in se ipso, sic secundum exteriores actiones ac res, pensatur ordinatio unius hominis ad alium. Quum ergo particularis justitia ordinetur ad alterum, non est circa totam materiam virtutis moralis, sed solum circa res exteriores et actus, secundum specialem rationem objecti, videlicet prout secundum eas unus homo ad alium ordinatur. Et hoc quinto Ethicorum dicitur.

Footnotes

  1. Matth.v,6. ↩

Chapter 402 of 761