Articulus 115
1. De objecto justitiæ. 2. De medio ejus. 3. De actu ipsius. 4. De ejus dignitate excellentiaque.
NUNC demum advertere congruit quod justitia non est circa passiones : Primo, quoniam subjectum ejus est voluntas, in qua passiones locum non habent, sed in sensitivo appetitu. Secundo, quia justitia est circa ea quæ ad alterum sunt. Non autem ordinamur immediate ad alium per passiones, sed per actiones. Ideoque materia justitiæ actiones exsistunt. Quod ergo secundo Ethicorum ait Philosophus, virtutes morales esse circa voluptates et tristitias, non est intelligendum quod materia cujuslibet virtutis moralis sit voluptas aut tristitia, seu passio aliqua, sed quod virtutes morales ordinantur ad delectationem et tristitiam, sicut ad quosdam fines operationem bonam consequentes. Et hoc ad justitiam pertinet : non enim est justus, qui non gaudet in justis operibus. Sciendum autem, quod quum operationes exteriores sint mediæ inter passiones interiores et res, ideo earum rectificatio, secundum quod ex passionibus oriuntur, ad alias virtutes morales pertinet; sed prout ad res exteriores terminantur, sic rectificatio earum ad justitiam spectat. Et quoniam operationes exteriores specificantur a rebus circa quas versantur, non a passionibus unde nascuntur; ideo potius dicuntur materia justitiæ quam aliarum virtutum.
Porro, quia justitia est circa operationes exteriores quoad alium, ideo medium justitiæ consistit in æqualitate proportionis rei exterioris ad exteriorem personam. Æquale vero est realiter medium inter majus et minus : et ergo medium justitiæ, est medium rei. Aliarum autem virtutum moralium medium, est medium rationis, quia sunt circa passiones, quarum rectificatio perpenditur in comparatione ad hominem cujus sunt passiones, ut scilicet secundum debitas circumstantias passio procedat in actum, utpote quando et qualiter, etc. Propter quod medium harum virtutum non est in comparatione ad alium, sed ad ipsum virtuosum. Unde medium tale, dicitur medium quoad nos, id est medium rationis.
Præterea, quum justitia sit ad alium secundum æqualitatem proportionis, ideo proprius actus justitiæ est, unicuique quod suum est reddere : nam illud dicitur suum uniuscujusque personæ, quod ei secundum æqualitatem proportionis debetur. Unde Ambrosius primo de Officiis : Justitia (inquit) est quæ unicuique quod suum est tribuit, alienum non vindicat; utilitatem propriam negligit, ut communem æquitatem custodiat.
Agnoscendum præterea, quod si de legali justitia sermo sit, illa utique inter omnes virtutes morales præclarior exstat, in quantum bonum commune bono singularis personæ præfertur : et ideo quinto Ethicorum dicitur, quod præclarissima virtutum videtur esse justitia, et neque est Hesperus neque Lucifer ita admirabilis. Justitia quoque particularis alias virtutes excellit morales : Primo, ex parte subjecti, quum sit in voluntate, quæ est nobilior appetitu sensitivo, qui aliarum virtutum moralium exsistit subjectum. Secundo, ratione objecti : bonum namque justitiæ est in relatione ad alium; aliarum vero virtutum moralium bonitas, est hominis ad se ipsum. Laudabilius autem est bonum ad alium quam ad se ipsum. Propter quod primo Rhetoricæ Aristoteles asserit: Necesse est maximas esse virtutes, quæ aliis utilissimæ sunt: propter quod fortes et justi præsertim laudantur, eo quod fortitudo sit aliis utilis in bello, justitia quoque in bello et pace. Dicit autem Philosophus quarto Ethicorum, quod magnanimitas ornamentum est justitiæ omniumque virtutum.
Chapter 403 of 761