Articulus 116
An injustitia sit vitium speciale. 2. An injusta agere sit proprium injusto. 3. An aliquis possit pati injustum volens. 4. An injustitia ex suo genere sit peccatum mortale.
QUEMADMODUM autem de justitia legali præhabitum est, quod secundum essentiam sit virtus specialis, secundum extensionem vero atque imperium super alias virtutes morales, generalis:1 sic injustitia, quæ ei opponitur, secundum se speciale est vitium; quantum vero ad extensionem, est vitium generale, quia per boni communis contemptum potest homo ad vitia universa induci. Sicut denique justitia particularis est specialis virtus; sic injustitia ei opposita, vitium speciale exsistit, videlicet quando homo vult plus habere de bonis, puta divitiis sive honoribus, minus quoque de malis, utpote damnis atque laboribus, quam æqualitatis ad alium ratio postulat.2 Omne autem peccatum iniquitas dicitur, in quantum repugnat divinæ justitiæ, quæ dicitur per comparationem ad bonum divinum, sicut justitia humana ad bonum humanum.
Præterea cognoscendum, quod injusta agere ex intentione et electione est proprium injusto, prout injustus vocatur qui injustitiæ habitum habet: tunc namque injusta actio per se placet, quoniam unicuique habenti aliquem habitum, est secundum se acceptum quod suo habitui convenit. Unde dupliciter contingere potest, quod aliquis agat injustum aliquid, non tamen injustus sit: Vel, quia non intendit injuste aliquid facere, ut si per ignorantiam operetur: et tunc non agit injustum formaliter et per se, sed materialiter et per accidens. Nam in moralibus, species seu per se est a fine quem aliquis directe intendit. Secundo, accidit hoc, si quis injusta agat, non ex habitu vitioso, sed ex passione, videlicet ira vel concupiscentia.
Denique actio secundum suam rationem ab agente procedit; passio vero ab alio est. Unde idem secundum idem non potest esse agens et patiens. Proprium autem principium agendi in homine, est voluntas. Et ergo quod homo facit volens, proprie facit; et illud proprie patitur, quod præter voluntatem patitur. Ideo injustum, formaliter et per se loquendo, nemo potest facere nisi volens, nec pati nisi nolens. Loquendo autem per accidens et materialiter de injusto, potest aliquis id quod de se injustum est, vel facere nolens, vel pati volens: ut quum quis præter intentionem operatur, vel propria voluntate plus alteri dat quam debet.
At vero peccatum ex suo genere mortale est quod caritati repugnat, quæ est animæ vita. Caritas vero movet ad bonum alterius; injustitia autem, ad nocumentum alterius, quia debitum subtrahit: ideoque per se caritati repugnat, atque ex suo genere mortale peccatum est. Verumtamen, qui in parvis alicui nocumentum infert, injustitiam operando, videlicet si quis pomum alicui tollat, non agit injuste secundum perfectam rationem injustitiæ, quia verisimiliter reputare potest, non penitus esse contra voluntatem ejus cui aufertur, et quod inde parum lædatur. Unde peccata aliis virtutibus contraria, non semper sunt ex suo genere mortalia sicut peccata injustitiæ, quia non semper sunt in nocumentum alterius, sed inordinationem quamdam important circa passiones humanas.
Footnotes
Chapter 404 of 761