Articulus 117
Quod judicium sit actus justitiæ. 2. An judicare sit licitum. 3. An etiam per suspiciones sit judicandum.
PORRO judicium est actus judicis, in quantum est judex;1 judex vero dicitur, quasi jus dicens; jus quoque est objectum justitiæ. Ideo judicium, secundum suam primam impositionem, importat definitionem seu determinationem juris seu justi. Sed in opere virtutis bene judicare, procedit ex habitu virtutis: castus enim de pertinentibus ad castitatem bene judicat. Ideo judicium in judicante requirit justitiæ habitum, si recte fieri debet: et sic est actus justitiæ. Unde quinto Ethicorum Philosophus dicit, quod homines ad judicem tanquam ad justitiam animatam confugiunt. Extenditur tamen judicium ad designandam rectam determinationem in quibuscumque rebus, sive speculativis, sive practicis. Sic enim dicitur, quod unusquisque bene judicat quæ cognoscit. — In omnibus quoque ad rectum judicium duo exiguntur, utpote: Virtus judicium proferens. Et sic judicium est actus rationis, ad quam pertinet definire vel dicere aliquid. Secundo, dispositio judicantis, per quam idoneitatem sortitur ad bene judicandum. Et sic ad judicandum in his quæ ad justitiam spectant, requiritur justitia, sicut ad judicandum de pertinentibus ad fortitudinem exigitur fortitudo. Itaque judicium est actus prudentiæ tanquam proferentis; justitiæ autem tanquam inclinantis. Nam ad unamquamque virtutem pertinet judicium circa materiam propriam: quoniam virtuosus in singulis est mensura et regula, secundum Philosophum. Secundum
Apostolum quoque, spiritualis homo omnia judicat:2 quia per caritatem dispositus est ut per regulas divinas bene judicet, ex quibus per donum sapientiæ judicium profert.
Præterea, judicium quum sit actus justitiæ, in tantum est licitum, quantum ex justitia procedit. Tria igitur requiruntur ut judicium sit actus justitiæ: primo, ut ex justitiæ inclinatione procedat; secundo, quod procedat ex auctoritate præsidentis; tertio, quatenus proferatur secundum rectam rationem prudentiæ. Et quodcumque horum defuerit, judicium illicitum vitiosumque erit. Si enim sit contra rectitudinem justitiæ, dicitur perversum et injustum; si desit auctoritas, erit usurpatum; si certitudo rationis, utpote si sit res occulta vel dubia, tunc judicium suspiciosum ac temerarium dicitur. Et talia judicia in Scripturis multipliciter prohibentur. Unde, secundum Chrysostomum super illud Matthæi, Nolite judicare, illi qui in magnis peccatis sunt, judicare non debent eos qui in eisdem peccatis aut certe minoribus sunt.3 Et hoc potissime intelligi debet, si peccata judicis publica sint, quia sic scandalum oriretur; si vero occulta sint et necessitas judicandi immineat propter officium, potest cum humilitate atque timore judicare sive arguere.
Denique, secundum Tullium, suspicio opinionem mali importat quæ ex levibus causis concipitur. Et procedit ex tribus: Primo, ex malitia suspicantis, qui sibi propriæ malitiæ conscius, omnes æstimat tales qualis ipse est. Secundo, ex hoc quod quis alteri male afficitur: dum enim quis alium odit, aut spernit, aut ei irascitur, cito de ipso malum ex levibus signis opinatur, quoniam quilibet facillime credit quod appetit. Tertio, ex experientia: unde secundum Philosophum secundo Rhetoricæ, senes sunt maxime suspiciosi, eo quod aliorum defectus magis experti sunt. Constat autem primas duas causas suspicionis esse perversas; sed tertia diminuit rationem suspicionis, quia certitudini propinquior est, quæ est contra rationem suspicionis. Et ergo suspicio vitium est: et tanto vitiosior, quo magis procedit. — Advertendum igitur quod triplex est gradus suspicionis. Primus, quum quis ex levibus judiciis de bonitate alterius dubitare incipit: et hoc est veniale et leve peccatum, pertinens ad tentationem humanam, sine qua præsens vita non agitur. Secundus gradus est, quum quis malitiam alterius pro certo æstimat ex levibus judiciis: et si hoc est de aliquo gravi, est peccatum mortale, in quantum non est sine contemptu proximi. Tertius gradus est, dum judex ex suspicione procedit ad aliquem condemnandum: hoc enim ad injustitiam directe pertinet, estque mortale peccatum. Propterea, si suspiciones secundum primum modum acceptas vitare nequimus, omnino tamen definitivas sententias vitare debemus.
Footnotes
Chapter 405 of 761