Skip to the text

Articulus 118

  1. An dubia sint in meliorem partem interpretanda. 2. Utrum judicium juxta leges scriptas sit proferendum. 3. An etiam judicium per usurpationem fiat perversum.

  2. QUIA itaque eo ipso quo quis de alio malam opinionem habet sine sufficienti motivo, injuriatur ei et ipsum contemnit, quod utique sine causa cogente, id est evidente ratione, agendum non est: ideo dubia in meliorem partem sunt interpretanda; debemusque alium habere ut bonum, nisi manifesta indicia de ejus pravitate appareant; et quamvis aliquis in hoc fallatur, in hoc tamen non peccat. Verumtamen, quando alicui remedium contra peccatum impendendum est, tunc dubia, propter securitatem, interpretari debent in partem pejorem: non per determinationem definitivam, sed per quamdam suppositionem.

  3. Præterea leges scribuntur ad declarationem tam juris naturalis quam positivi: tamen difformiter. Nam scriptura legis continet, non autem instituit, jus naturale, quod scilicet est ex natura rei; sed jus positivum, quod scilicet ex aliquo condicto est, scriptura legis continet atque instituit, dans robur auctoritatemque ei. Propterea oportet ut judicium detur secundum legis scripturam: alioqui ipsum deficeret, vel a jure naturali, vel positivo. Amplius, quoniam leges recte etiam positæ aliquando a jure naturali deficiunt (in quibus si servarentur, naturali juri contrariarentur), quia nulla lex humana potest omnes eventus singulares comprehendere, de quibus tamen judicare oportet quandoque; ideo in illis non est semper secundum litteram legis judicandum, sed recurrendum est ad æquitatem, quam legislator prætendit. Unde Jurisperitus dicit: Nulla ratio juris aut æquitatis benignitas patitur, ut quæ salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad severitatem. Et in talibus legislator aliter judicaret; et si considerasset, lege determinasset.

  4. Porro, quia judicium secundum leges scriptas ferendum est; ideo qui profert judicium, dictum legis quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Ejusdem vero auctoritatis est legem interpretari et condere. Unde, quemadmodum lex condi non potest nisi publica auctoritate; sic nec judicium fieri potest nisi publica auctoritate, quæ utique se ad illos extendit qui communitati subduntur. Ideoque sicut injustum esset, aliquem ad legem servandam compellere quæ publica auctoritate sancita non est; sic injustum est, si quis aliquem cogat ferre judicium quod publica auctoritate non fertur. — Si vero quæratur, qua auctoritate Moyses occidit Ægyptium, dici potest quod divina inspiratione hoc fecit; vel, secundum quod Ambrosius libro de Officiis videtur innuere, fecit hoc defendendo Hebræum cum moderamine inculpatæ tutelæ. Dicit quippe Ambrosius: Qui non repellit injuriam a socio, quum potest, tam est in culpa ut ille qui facit. Et inducit exemplum de Moyse. Augustinus tamen in Quæstionibus Exodi asserit, illud homicidium in se vitiosum fuisse, sed magnum fertilitatis signum fuisse, videlicet virtutis qua populum erat liberaturus.

Chapter 406 of 761