Articulus 119
- De speciebus justitiæ. 2. De medio, 3. ac materia earum. 4. An etiam justum idem sit quod contrapassum.
Quæstio 61. 1. INSUPER, particularis justitia ordinatur ad personas privatas, quæ sunt tanquam quædam partes communitatis. Partis vero duplex est ordo, utpote: Partis ad partem, cui assimilatur ordo unius personæ privatæ ad aliam. Et hunc ordinem dirigit justitia commutativa, quæ consistit in his quæ inter personas privatas contingunt. Secundus est ordo totius ad partem, cui assimilatur ordo boni communis ad singulares communitatis personas. Et hunc ordinem dirigit distributiva justitia, quæ distribuit bona communitatis secundum proportionem subjectorum. Sic ergo justitiæ particularis duæ sunt partes subjectivæ seu species, scilicet commutativa, et distributiva, ut quinto Ethicorum habetur. Et differunt hæ species secundum diversam rationem debiti. Nam alio modo debetur aliquibus quod commune est, atque aliter quod proprium est.
Præterea in justitia distributiva datur aliquid personæ privatæ, in quantum id quod communitatis est, est debitum parti ipsius. Ideo in hac distributione tanto datur alicui majus, quanto majorem principalitatem ac dignitatem sortitur in toto seu in communitate. Unde in hac justitia non accipitur medium secundum æqualitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad personas. Propter quod ait Philosophus, medium distributivæ justitiæ accipi secundum proportionem geometricam, in qua attenditur æquale secundum proportionem, non secundum quantitatem: ut si dicamus, Sicut se habent sex ad quatuor, ita se habent tria ad duo. In commutationibus autem redditur aliquid alteri propter rem ejus quæ accepta est, sicut in emptione venditioneque patet: et ideo in eis oportet æquare rem rei. Et medium ergo commutativæ justitiæ sumitur secundum æqualitatem rei. Et dicit Philosophus, hoc medium accipi secundum proportionem arithmeticam, in qua pensatur compar quantitatis excessus: quemadmodum quinque est medium inter sex et quatuor. Sic ergo innotescit quomodo diversimode in his duabus speciebus justitiæ accipiendum sit medium.
Denique justitia est circa exteriores operationes commutationum et distributionum, quæ sunt usus quorumdam exteriorum, videlicet rerum, aut personarum, vel operum. Si igitur materiam utriusque justitiæ accipiamus ea quorum operationes sunt usus, eadem exstat materia utriusque justitiæ: res enim distribui possunt a communi in singulos, et rursus commutari de uno in alium. Si vero accipiamus ut materiam utriusque justitiæ ipsas principales actiones, quibus rebus vel personis et operibus utimur, sic invenitur utrobique alia materia. Nam distributiva justitia est distributionis directiva; commutativa autem, commutationum, quæ esse possunt inter duas personas: quarum quædam involuntaria est, alia voluntaria. Potest enim aliquis uti re vel opere aut persona alterius, eo invito: ut patet in fraude, furto, adulterio, detractione.
At vero potest alius rem suam voluntarie transferre in alterum, cum aliqua ratione debiti: Primo, quando hoc simpliciter facit pro recompensatione alterius rei, sicut in venditione. Secundo, quando alius tradit rem suam alteri, concedens ei usum rei cum debito recuperandi rem. Et si gratis concedat usum rei, vocatur ususfructus in rebus quæ aliquid fructificant; in rebus vero quæ nihil fructificant, ut pecunia, vasa, dicitur mutuum vel commodatum. Quod si nec usus gratis conceditur, appellatur locatio atque conductio. Tertio, tradit aliquis rem suam ut recuperandam, non ratione usus, sed conservationis, ut in deposito, vel ratione obligationis, ut dum homo rem suam pignori obligat, aut pro alio fidejubet. Et omnia hæc ad justitiam commutativam pertinent, quia in eis accipitur medium secundum unam rationem, videlicet secundum æqualitatem recompensationis.
- Præterea considerandum est, quod contrapassum importat æqualem recompensationem passionis ad actionem præcedentem: quod in passionibus injuriosis maxime invenitur, ut si quis percutit alium, quod repercutiatur. Unde in lege dicitur: Oculum pro oculo, dentem pro dente.1 Secundario autem dicitur contrapassum in rebus, ut si quis alteri in re sua intulit damnum, ipse quoque in re sua damnificetur. Unde in Exodo dicitur: Si quis furatus fuerit bovem, quinque boves pro uno restituet.2 Tertio, transfertur nomen contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus utriusque est actio et passio; sed voluntarium minuit rationem passionis. In his vero facienda est recompensatio secundum æqualitatem justitiæ commutativæ, quatenus passio recompensata æqualis sit actioni. Non autem esset æqualis, si semper idem specie restitueretur: quia si quis lædat personam majorem, majori pœna punitur quam intulit. Et qui alicui rem suam eo invito abstulit, non solum punitur in eo quod ablatum restituit: sic enim nihil damnificaretur in re propria; et ideo cogitur multiplicius reddere. Unde oportet secundum commensuratam proportionem adæquare passionem actioni in commutationibus: ad quod inventa sunt numismata. Sic ergo contrapassum est justum commutativum. Sed in justitia distributiva locum non habet, quia in ipsa attenditur æqualitas secundum proportionem rerum ad personas, et non secundum proportionem rei ad rem, vel actionis ad passionem, unde nominatur contrapassum.
Footnotes
Chapter 407 of 761