Articulus 120
De restitutione. 2. An necesse sit ablatum restituere. 3. Utrum etiam multiplicatum oporteat restitui. 4. An restituendum sit, quod ablatum non est.
RESTITUERE denique, est aliquem iterato in possessionem aut dominium rei suæ statuere.1 Unde in restitutione attenditur æqualitas justitiæ secundum recompensationem rei ad rem: quod ad speciem commutativæ justitiæ pertinet; ideoque restitutio est actus ipsius: sicut dum aliquis rem ab alio habet, vel ipso volente, ut in deposito, aut nolente, ut in furto. Proprie autem restitutio pertinet ad rem exteriorem manentem, cujus jus ad alium devenire potest. Sed sicut nomen commutationis a talibus rebus translatum est ad actiones et passiones, sic restitutio quoque ad illas transfertur: ut sunt illatio reverentiæ vel injuriæ, nocimenti aut commodi, in quibus restitutio dicitur.
Præterea, quia servare justitiam est de necessitate salutis, ideo restituere ablatum, quum sit actus justitiæ, de necessitate salutis est. Restitutio enim redditionem rei injuste ablatæ importat: quæ quum redditur, æqualitas reparatur. Non tamen oportet semper idem numero vel æquale restitui, quia hoc impossibile frequenter esset: puta si quis alium mutilaverit, aut domino vel parentibus irreverentiam fecerit. Unde in talibus ubi non potest reddi æquivalens, reddendum est quod possibile exstat, vel in honore, aut in pecunia, aut in alio aliquo, considerata utriusque personæ conditione secundum discretionem probi viri. — At vero tripliciter potest quis alteri famam auferre. Primo, verum dicendo et juste, servato videlicet ordine debito in accusando: et sic non tenetur restituere famam. Secundo, vera dicendo, sed injuste, scilicet inordinate procedendo: et tunc tenetur ad restitutionem famæ quam potest sine mendacio, utpote quod dicat se male locutum, aut alium injuste diffamasse; quod si famam restituere nequit, debet ei in alio aliquo pro posse recompensare. Tertio, false et injuste : et tunc obligatur famam restituere, protestando se falsum dixisse. — Si demum quis alium a beneficio injuste impediat : si donatio nondum firmata fuerit, non tenetur ad recompensationem æqualis boni, quia ille multipliciter impediri potuit; tenetur tamen ad aliquam recompensam, pensatis conditionibus personarum atque negotii secundum sapientis viri arbitrium. Si autem collatio præbendæ erat firmata, tenetur ad restitutionem æqualis, tamen secundum suam facultatem.
Præterea in acceptione rei alienæ injusta, duo pensantur. Primum est inæqualitas rei; secundum, culpa injustitiæ. Quantum ergo ad primum, adhibetur remedium per restitutionem, per quam reparatur æqualitas : et quoad hoc, sufficit reddere simplum quod ablatum est. Sed quoad secundum, adhibetur remedium per inflictionem pœnæ, quod ad judicem pertinet : et ergo priusquam damnatus est, non tenetur plus reddere quam accepit; sed post sententiam, obligatur solvere pœnam. Unde in Exodo habetur : Si quis furatus fuerit bovem vel ovem, et occiderit, vel vendiderit, pro uno bove restituet quinque, et pro una ove quatuor.2 Hæc quippe lex determinat pœnas esse. Verumtamen, quia post Christi adventum non tenemur ad observantiam judicialis præcepti veteris legis, ob hoc lex illa nunc locum non habet : quamvis idem vel simile statui posset in lege humana, si similis ratio esset.
Ex prædictis itaque constat, quod damnum restituendum est. Sed agnoscendum, quod aliquis damnificari potest dupliciter. Primo, in re quam actualiter habet. Et tunc æquale reddendum est : ut si quis alicujus domum destruxit, tenetur ei in tanto, quanti valuit domus. Secundo, potest quis ab aliquo pati damnum in re quam nondum habet, sed est in via adipiscendi eam. Et tunc non tenetur quis reddere ex æquo, quia aliquid habere in potentia vel in via, est imperfecte habere; debet tamen aliquam recompensationem rependere, secundum exigentiam et conditionem personarum ac negotiorum : ut si quis semina agri alterius effodiat, aut pecuniam ultra præfixum terminum servet, tenetur ad quæ alius lucrari posset.
Footnotes
Chapter 408 of 761