Skip to the text

Articulus 121

  1. An restituendum sit ei a quo acceptum est. 2. Utrum eum qui accepit necesse sit reddere, 3. vel alium aliquem. 4. An etiam statim restitutio facienda sit.

  2. ELUCESCIT autem ex dictis, quod restitutio sit quædam reductio ad æqualitatem, videlicet, dum ei qui minus habet quam sibi debetur, per restitutionem defectus suppletur, ut sit æquatio commutativæ justitiæ. Ideoque ei est facienda restitutio a quo acceptum est. Verumtamen, quum restitutio ad utilitatem recipientis ordinetur : si alicui recipienti quod suum est, ex restitutione grave periculum immineret, sicut si furioso gladius proprius redderetur; non esset statim restitutio exhibenda, sed congruum tempus exspectandum, vel res reddenda alteri committenda est, quia nequaquam debet eam sibi appropriare qui recepit. Si autem datio atque acceptio essent illicitæ et contra legem, sicut in simonia contingit, nullus habere deberet, sed res ipsa in pios convertenda est usus. Si demum qui recipere habet, sit omnino ignotus, debet homo restitutionem facere ut melius potest, videlicet dando pro salute illius in eleemosynas. Si autem est mortuus, debet reddi ejus heredibus. Et si multum distet, debet ei transmitti, si potest : alioqui in loco tuto deponendum est, quatenus conservetur pro ipso. Si vero prælatus rem Ecclesiæ sibi deputatam in aliorum dominium transferat, tenetur restituere, sic ut restitutum ad successorem deveniat.

  3. Præterea in illo qui rem alienam accepit, duo pensantur, videlicet : Res accepta. Et ex hac consideratione tenetur ille reddere qui accepit, quamdiu rem acceptam apud se habet. Secundo, consideratur in ipso ipsa acceptio, quæ se tripliciter habere potest, quia: Vel est injuriosa, ut patet in rapina et furto: et tunc tenetur homo ad restitutionem non tantum ratione rei, sed et ratione actionis injustæ, quanquam de re nihil apud se maneat; et insuper pro injuria puniendus est. Secundo, aliquis accipit rem ab aliquo volente ad propriam utilitatem, ut in mutuo accidit: et tunc iterum homo ad restitutionem tenetur ex parte rei et acceptionis, quamvis rem ipsam perdiderit. Tertio, accipit homo rem alterius eo volente, non ad suam utilitatem, ut in depositis fit; et tunc homo magis impendit obsequium quam debitor fiat: unde ex parte acceptionis non tenetur reddere, sed ratione rei acceptæ. Si itaque res sine sua culpa ei tollatur, restituere non tenetur; secus tamen esset, si rem depositam cum sua magna culpa amitteret. Si autem multi alicui quod suum est abstulerint, et unus eorum satisfecerit illi, alii tenentur illi satisfactori refundere, non alteri.

  4. Denique, quia ad restitutionem aliquis tenetur, non solum ratione rei, sed et acceptionis injuriosæ; ideo quicumque est causa acceptionis injustæ, ad restitutionem obligatur. Quod dupliciter contingere valet, directe videlicet, et indirecte. Directe, ut quum aliquis alium inducit ut capiat alienum, et hoc tripliciter: primo quidem, movendo, utpote præcipiendo, consulendo, consentiendo expresse, atque laudando; secundo, quum aliquis talem domo recipit, aut auxilium præbet; tertio, quia in re ablata particeps exstat, vel in furto, aut alio simili. Indirecte quoque istud contingit, dum homo non impedit, quum possit et debeat: vel subtrahendo præceptum et consilium impediens furtum aut simile; vel non resistendo, quum possit; non præbendo auxilium; vel quia occultat post factum. Quod tamen de illis verum est, quibus ex officio incumbit resistere vel manifestare: alias non esset universaliter verum. Unde si ex negligentia principis, latrones aut raptores increscant, tenetur ad restitutionem eis qui damna incurrunt: nam redditus sui sunt quasi stipendia sibi disposita quatenus justitiam servet et protegat. De quibus omnibus versus sunt:

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

Attamen adulatio atque consilium non semper ad restitutionem hominem obligant, sed tunc quando probabiliter æstimari potest quod ex eis actio injusta subsequitur.

  1. Insuper, sicut rem alienam capere culpa est; sic quoque alienum reservare peccatum est. Impeditur enim per hoc dominus rei ab usu ipsius, patiturque injuriam a reservante. Et ergo statim restitutio fieri debet, si adsit facultas: alioqui est petenda dilatio. Si vero omnino quis impotens sit ad restituendum, excusatur.

Chapter 409 of 761