Articulus 122
Quod personarum acceptio sit peccatum.
Utrum locum habeat in dispensatione spiritualium.
An in exhibitione honorum.
An et in judiciis. 1. OPPONITUR namque personarum acceptio distributivæ justitiæ, quæ diversis personis tribuit secundum dignitatem ipsarum ac merita. Unde, considerando proprietatem personæ propter quam ei aliquid donatur, non est acceptio personæ sed causæ. Ideoque judex non personas sed causas discernere debet: ut si quis promoveatur ad magisterium propter scientiam, non est personarum acceptio. Est itaque personarum acceptio, quum in aliquo cui aliquid datur, non consideratur illud propter quod illud quod ei præstatur est sibi proportionatum vel debitum, sed solum quod est iste homo, videlicet Petrus vel Paulus: ut si prælatus det alicui beneficium quia dives est, vel cognatus, est personarum acceptio: quæ semper est peccatum, quia contrariatur justitiæ. — Advertendum tamen, quod duplex est datio. Una, quæ est actus justitiæ: et circa talem attenditur personarum acceptio. Alia vero ad liberalitatem pertinet, qua alicui gratis datur quod ei non debetur, qualis est collatio donorum Dei, qui nulli obligatur: et circa hujusmodi non est personarum acceptio, quia unusquisque potest propria dare cui vult et quantum vult. Sic ergo innotescit, quod quamvis duorum hominum unius conditionis Deus alterum accipiat, alterum vero juste relinquat, non est tamen apud ipsum personarum acceptio.
At vero, quum spiritualia sint temporalibus potiora, ideo personarum acceptio in spiritualibus locum habet, estque in ipsis tanto deterior, quanto bona hujus digniora consistunt. Sed advertendum, quod dignitas personæ dupliciter consideratur. Primo, simpliciter et secundum se: et sic qui est sanctior et gratiæ amplioris, est simpliciter melior. Alio modo, per comparationem ad bonum commune. Potest enim accidere, ut qui minus sanctus ac sciens est, imo simpliciter minus bonus, bono communi utilior sit, ratione potentiæ et industriæ aut alicujus hujusmodi. Quoniam ergo dispensationes spiritualium ad communem utilitatem potissime ordinantur, ideo quandoque minus boni melioribus præferuntur in talibus sine personarum acceptione: quemadmodum et Dominus interdum præstat minus bonis copiosius gratias gratis datas. Ex his patet, quod si consanguinei alicujus prælati sint aliis minus idonei, tam secundum se, quam quoad bonum commune, et tamen melioribus præferantur in dispensatione spiritualium, est personarum acceptio. Si vero æque digni sunt ut alii, licite a prælato aliis præferri possunt, quia ad minus hoc de ipsis prælatus magis quam de aliis confidere potest, quod negotia Ecclesiæ secum unanimiter tractaturi sunt. Tamen propter scandalum, istud omittendum esset, si videlicet alii prælati ex hoc exemplum caperent dandi suis cognatis, quamvis indignis, prælationes. — At vero, cum magnis personis facilius dispensandum est in contractione matrimonii: nam dispensatio circa matrimonium maxime fit propter fœdus pacis servandum, quod bono communi utilissimum exstat, et per copulam excellentium personarum magis acquiritur. — Amplius sciendum, quod secundum jura, ad electionem sufficit eligere bonum, nec oportet eligere meliorem: quia sic omnis electio pati posset calumniam. Et istud verum est in foro judiciali. Sed quoad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorem, vel simpliciter vel secundum comparationem ad bonum commune. Et is qui de gremio Ecclesiæ sumitur, utilior esse solet bono communi: ideo secundum statuta Ecclesiæ et secundum legem divinam consulitur, ut aliquis de conventu in prælatum eligatur, quamvis extra inveniri possit alius simpliciter melior.
Porro honor impenditur alteri in testimonium virtutis: et ideo sola virtus est debita causa honoris. Verumtamen honorari quis potest, non tantum propter propriam virtutem, sed etiam propter virtutem alterius. Nam principes et prælati quamvis sint mali, tamen honorandi sunt in quantum Dei atque communitatis vices gerunt. Parentes quoque et domini, licet sint pravi, tamen honorantur in quantum participant proprietatem divinæ dignitatis ejus qui est omnium pater et dominus; senes etiam quia signum virtutis, id est senectam, adepti sunt. Divites quoque honorandi sunt, in quantum majorem locum in communitatibus sortiuntur; si vero solo divitiarum intuitu honorentur, est personarum acceptio:1 quod Jacobi secundo vetatur. Sic patet, quod in exhibitione honoris locum habere potest personarum acceptio, et hoc sine peccato.
Et quoniam in personarum acceptione semper inæqualitas quædam consistit, quia videlicet datur alicui aliquid præter suæ dignitatis proportionem;2 ideo judicium per personarum acceptionem corruptitur, quia per judicium inæqualitas ad æqualitatem reducenda est. Habet quoque personarum acceptio locum in justitia commutativa et distributiva.
Footnotes
Chapter 410 of 761