Articulus 123
1. Utrum liceat bruta occidere. 2. An etiam peccatores occidere liceat. 3. An hoc licitum sit privatæ personæ. 4. An clerico.
QUÆSTIO 64. 1. PROINDE, secundum naturalem ordinem rerum, imperfecta sunt propter perfecta, ceduntque in bonum ac usum eorum. Ideoque plantas licet evellere in escam irrationabilium, et bruta animalia propter hominis necessitatem ac commodum occidi possunt, quia nulla nobis rationis communione sociantur: et hoc Philosophus etiam primo Politicæ asserit. Unde in Genesi habetur: Ecce dedi vobis omnem herbam et universa ligna, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus.1 Et Genesis nono: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum.2
Præterea, secundum præhabita, singularis persona se habet ad communitatem quemadmodum pars ad totum. Ideoque, sicut pars ægra, quæ corruptiva est totius corporis, salubriter propter totius sanitatem abscinditur; sic peccator, qui commune bonum conturbat, et communitati periculosus est, propter crimina sua juste occiditur. Unde in Exodo vicesimo secundo legitur:3 Maleficos non patieris vivere. Et istud servandum est, quando sine nocumento et morte atque periculo innocentium ac boni communis hoc effici potest: alias secundum Evangelii jussionem, zizania cum tritico tolerare oportet.4
Insuper, quum peccatoris occisio ad communis boni utilitatem ordinetur, ideo ad illum dumtaxat spectat maleficos occidere, cui cura communitatis committitur, ut est princeps seu judex auctoritatem publicam habens. Non ergo licet privatæ personæ quemquam occidere: quod si fecerit, tanquam homicida judicabitur, secundum Augustinum primo de Civitate Dei. — Possunt tamen inferiores auctoritate superioris malos occidere; sed hoc ipse superior proprie facere dicitur, quia secundum Dionysium tertiodecimo capitulo Hierarchiæ cœlestis, ille aliquid agit, cujus auctoritate res fit. Et cognoscendum, quod domestica bestia occidi non potest a quolibet, sed requiritur judicium, non quia bestia est, sed propter damnum domini. Bestia autem silvestris sine judicio potest interfici, quia naturaliter ab homine est distincta. Peccator autem ab aliis naturaliter distinctus non est: et ob id sine publico judicio non debet interimi. 4. Denique clerici propria manu peccatores non debent occidere: Primo, quoniam deputantur altaris obsequio, in quo Christi passio repræsentatur. Christus autem quum percuteretur, non repercussit:5 et igitur debent ministri clerici Dominum suum imitari. Secundo: nam clericis committitur ministerium novæ legis, in qua pœna corporalis occisionis vel mutilationis non determinatur. In veteri autem lege talis pœna distribuitur: et ergo sacerdotibus atque Levitis Mosaicæ legis occidere licuit impios, sicut de Elia et Samuele et Mathathia sacerdotibus legitur.678 Sed nostri prælati qui officia principum terræ suscipiunt, per alios hoc facere debent. Ait namque Apostolus:9 Oportet episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem.
Footnotes
Chapter 411 of 761