Articulus 124
1. An liceat alicui se ipsum occidere. 2. An hominem justum. 3. An alium defendendo se ipsum. 4. Utrum homicidium casuale sit peccatum mortale.
TRIPLICI autem ratione nefas est se ipsum occidere. Primo, quoniam unumquodque naturaliter amat se ipsum, et propriam conservationem appetit, ac corruptivis resistit. Et ergo se ipsum occidere est peccatum mortale, tam contra legem caritatis, quam naturæ. Secundo, quia quilibet homo est quædam pars communitatis : et ergo occidendo se ipsum, communitati damnum atque injuriam infert, ut quinto Ethicorum dicitur. Tertio, quia vita est donum Dei, et non habet illud quis a se ipso. Unde qui se ipsum vita privat, in Deum peccat : quemadmodum aliquem servum occidens, in dominum illius peccat. — Ideoque, quod Samson se ipsum oppressit, instinctu Spiritus Sancti fecit, qui per eum miraculum fecit, ut Augustinus primo de Civitate Dei testatur. Et idem de quibusdam mulieribus sanctis, quarum memoria agitur, dicit, quod Deo inspirante se occiderunt, ne polluerentur. Verumtamen, simpliciter loquendo, non licet mulieri se ipsam occidere propter corruptionem vitandam, quia non est committendum maximum malum, quale est sui ipsius occisio, propter minus malum vitandum : præsertim quum non inquinetur corpus nisi de consensu mentis, S. Lucia testante.
Præterea, sicut peccator publicæ auctoritatis sententia occidi potest, in quantum bonum commune corrumpit; sic innocens nullo modo occidi debet, quoniam ejus vita communis boni conservativa promotivaque est, et ipse est principalior pars boni communis. Unde judex qui secundum allegata judicare compellitur, si scit aliquem innocentem per testes falsos convictum, debet occasionem exquirere qua liberet eum, testes diligentius examinando. Si vero hoc non potest, debet eum ad superiorem remittere. Quod si nec id possit, non peccat, secundum allegata judicando; nec ipse innocentem occidit, sed testes iniqui. Sed et minister judicis obedire non debet judici, quando sententia ejus intolerabilem continet errorem : alias carnifices qui martyres occiderunt, excusarentur. Si autem non continet manifestam injustitiam, non peccat minister sententiam exsequendo, quoniam ipse superioris sui sententiam non habet discutere : et tunc ipse non occidit innocentem, sed judex.
Denique ad eumdem actum duo effectus consequi possunt, quorum est unus intentus, alter præter intentionem agentis. Actus autem morales specificantur ab illo quod est intentum : hoc enim est per se; quod vero extra intentionem evenit, est quasi per accidens. Sic ergo ex actu defensionis, quo se homo defendit, sequi potest conservatio propriæ vitæ, tanquam per se intenta, et invadentis occisio præter intentionem.1 Namque per accidens sic invadentem occidere licet : quia licet secundum jura vim vi repellere, servato tamen moderamine inculpatæ tutelæ. Unde non debet se homo immoderate habere defendendo se ipsum. Nec licet alium occidere causa defendendi propriam vitam, scilicet intendendo alterius mortem, nisi publicam auctoritatem habenti, qui hoc refert ad bonum commune. Tamen si clericus aliquem occidat defendendo se, etiam præter intentionem, tamen irregularis efficitur.
Amplius autem, omne peccatum est voluntarium. Casus autem est causa per accidens (secundo Physicorum) : et ergo casualia non habent rationem voluntarii vel intenti per se, et per consequens neque peccati. Verumtamen, quod non est per se intentum et volitum, potest per accidens esse intentum ac volitum, prout causa per accidens dicitur removens prohibens. Si ergo qui hominem casualiter occidit, non removet ea ex quibus homicidium sequitur, si removere debet, est quodammodo homicidii reus. Quod dupliciter accidit : primo, quando dat operam rei vitandæ illicitæ, ex qua homicidium sequitur ; secundo, quando non adhibet sollicitudinem debitam. Unde, secundum jura, si quis operam præstet rei licitæ, et debitam diligentiam adhibeat, et nihilo minus hominem interficiat, non incurrit homicidii reatum. Si vero det operam rei illicitæ, aut etiam licitæ, sed debitam diligentiam non apponat, et ex hoc homicidium sequatur, non evadit homicidii reatum. Ideoque Lamech putans occidere bestiam, et hominem, scilicet Cain, perimens, non excusatur, quia diligentiam debitam non apposuit.2 Et in Decretis, distinctione 50, inducuntur multi canones, in quibus casualia homicidia puniuntur.
At vero, circa primum punctum hujus articuli advertendum, quod ad veram fortitudinem pertinet non refugere mortem propter bonum commune, aut ex timore peccandi et ob peccatum vitandum. Sed si quis sibi mortem inferat ut vitet mala pœnaliora, habet quamdam fortitudinis speciem. Propter quod aliqui se ipsos occiderunt, æstimantes se fortiter agere : de quorum numero fuit Razias, de quo secundo Machabæorum habetur.3 Non est autem hoc vera fortitudo, sed quædam mollities animi dura sufferre non potentis, secundum Philosophum tertio Ethicorum, et Augustinum primo de Civitate Dei. Unde non licet se ipsum occidere ex timore consentiendi peccato : non enim sunt facienda mala ut bona proveniant vel mala vitentur, præsertim quæ minora sunt atque incerta.
Footnotes
Chapter 412 of 761