Articulus 125
An mutilatio membri licita sit. 2. An percussio servi et pueri. 3. An incarceratio. 4. De aggravatione horum.
CONSTAT quod de membro hominis disponendum sit secundum exigentiam totius corporis.1 Ideoque si membrum est putridum, potest illud propter totius sanitatem abscindi propria auctoritate, quia unicuique propriæ salutis cura committitur. Sed quum ipse totus homo ad bonum commune ordinetur : sicut judex propter majorem culpam potest occidere hominem, sic propter culpam minorem abscindere potest alicui membrum quamvis sanum. Hoc autem homini quoad se ipsum non licet, nec alicui alteri nisi judici, et ejus auctoritatem habenti vel exsequenti, quamvis aliquis roget alium ut mutilet eum. Ex quibus patet, quod propter spiritualem profectum mutilatio non sit licita, quia spirituali saluti aliter subsidium impendi potest, quum omne peccatum ex voluntate dependeat : non enim licet membrum præscindere, nisi quum homini aliter succursus exhiberi non valet.
Præterea per verberationem nocumentum quoddam infertur, quia percussus dolore afficitur. Inferre vero nocumentum non licet, nisi per modum pœnæ, propter justitiam. Sed punire aliquem, ejus dumtaxat est cujus ditioni subjectus est alter. Verberare itaque alium aliquem non licet, nisi ei qui potestatem super alium habet. Quia igitur filius patri, servusque domino subjiciuntur, percuti licite ab ipsis possunt, causa correctionis vel disciplinæ. Attamen moderamen servandum est, sicut Ephesios Apostolus monet.2 Sed occidere non possunt, quoniam publica auctoritate non gaudent. Et quemadmodum licitum est unicuique dare disciplinam volenti, quum hoc ad eleemosynas spirituales pertineat; sic nolenti dare disciplinam, ejus est cui alterius cura commissa est.
Porro in bonis corporis tria considerantur : primo, integritas ejus, cui per occisionem et mutilationem detrimentum infertur; secundo, quies seu delectatio sensus, cui opponitur percussio, et omne dolorem inducens; tertio, usus ac motus membrorum, quæ per incarcerationem ac detentionem vel ligationem impediuntur. Quemadmodum ergo illicitum est aliquem occidere, mutilare, vel percutere, nisi secundum ordinem justitiæ; sic aliquem incarcerare vel detinere, est prorsus illicitum, nisi servato justitiæ debito ordine, scilicet in pœnam aut tutelam mali vitandi. Quod tamen non licet nisi ei cui incumbit de vita et actu alterius ordinare : quamvis aliquem detinere ad horam ab opere malo mox perpetrando, cuilibet liceat.
Insuper, quanto injuria redundat in plures, tanto peccatum fit majus : sicut percutere principem est pejus quam privatam personam, quum hoc in totius multitudinis injuriam redundet. Ideo inferre injuriam personæ alteri conjunctæ, ceteris paribus, gravius est : quia per hoc duobus ad minus injuria fit. Potest tamen peccatum quod in unum solum committitur, esse gravius illo quod in plures fit, propter circumstantias aliquas, utpote propter magnitudinem injuriæ vel dignitatem personæ. Et igitur injuria viduis ac pupillis illata, majorem culpam sortitur, quia magis nocet eis qui relevantem non habent, et etiam quia misericordiæ magis opponitur.
Footnotes
Chapter 413 of 761