Articulus 126
1. Utrum exteriorum rerum possessio sit naturalis. 2. An liceat aliquid tanquam proprium possidere. 3. De furto, et differentia rapinæ et furti. 4. De peccato furti. 5. An liceat propter necessitatem furari. 6. De peccato rapinæ et de prædis bellantium. 7. Utrum gravius sit peccatum, furtumne, an rapina.
DUPLICITER denique possunt considerari exteriora.1 Primo, secundum suam naturam. Et ita soli Deo competit dominium naturale eorum : nam ad nutum ipsius universæ rerum naturæ immutantur atque obediunt. Secundo, quoad usum ipsorum. Et sic habet homo naturale dominium super res exteriores, tanquam propter se factas : quia per rationem et voluntatem uti eis potest secundum suam utilitatem. Semper namque imperfectiora sunt propter perfectiora.
Advertendum tamen, quod non licet homini exteriora possidere tanquam propria, quoad usum ipsorum; sed tanquam communia, quatenus ea de facili indigentibus tribuat atque communicet. Dicit enim Ambrosius (et habetur in Decretis, distinctione 47, capitulo Sicut hi) : Proprium nemo dicat, quod commune est. Et de jure naturali omnia sunt communia hoc modo : non quod jus naturale dictet nihil tanquam proprium possidendum; sed quia distinctio possessionum non est de jure naturali, sed positivo. — Non solum autem competit homini circa exteriora possessio, sed etiam jus procurandi dispensandique ea. Et sic licitum est aliquid tanquam proprium possidere, imo et necessarium vitæ humanæ : Primo, quoniam unusquisque naturaliter est magis sollicitus procurandi proprium bonum, quam quod ad communitatem pertinet : quia quilibet laborem fugiens, relinquit alteri quod omnium aut multorum exsistit, sicut in multitudine apparet. Secundo, quia res humanæ ordinatius tractantur, dum singulis imminet propria cura alicujus rei procurandæ. Tertio, quia status hominum per hoc magis pacificus permanet, dum quilibet propriis est contentus.
Porro ad rationem furti tria concurrunt. Primo, usurpatio rei alienæ : quæ contrariatur justitiæ. Secundo, quod est circa possessionem : et per hoc differt ab homicidio et adulterio. Tertio, quod aliquid occulte auferatur : et sic differt furatio a rapina specifice, quia furtum fit occulte, rapina aperte. Nullus quippe patitur injustum volens. Quum ergo rapina et furtum contrarientur justitiæ, utrumque est involuntarium ex parte patientis. Involuntarium vero dupliciter dicitur, scilicet per violentiam, et ignorantiam (tertio Ethicorum) : quorum primum pertinet ad rapinam, secundum ad furtum.
Sunt autem in furto duæ rationes peccati : prima, quia contrariatur justitiæ, usurpando alienum; secundo, est furtum culpa, ratione doli seu fraudis, quia occulte et velut ex insidiis agit. — Sed sciendum est, quod circa res inventas opus est distinctione. Nam res inventæ, quæ nunquam in alicujus possessione fuerunt, ut sunt lapilli et gemmæ in littore maris inventæ, licite reservantur : similiter thesauri ab antiquo sub terra occultati. Tamen secundum leges civiles, tenetur inventor mediam partem thesauri inventi dare domino agri. Aliquæ autem res sunt, quæ de propinquo in alterius bonis fuerunt: et illas accipere, non animo retinendi sed restituendi, non est furtum; alias furtum committeretur. Dicit enim Augustinus (et habetur causa 14, quæstione 5): Si quid invenisti et non reddidisti, rapuisti. Si autem aliquis rem suam furtim auferret a depositario, peccaret: quia ille teneretur ad restituendum vel ad ostendendum se innoxium. Et ergo gravat depositarium, teneturque ad relevandum gravamen ipsius. Si vero alter rem injuste detinet, tunc qui suam furtim tollit, peccat, in quantum prætermisso debito ordine juris propria recipit, usurpando sibi judicium propriæ rei. — Insuper, quum furtum sit nocumentum in rebus proximi, et sociali vitæ contrarium, opponitur caritati, et est peccatum mortale: tamen in parvis rebus excusatur a tanto, quia quod modicum est pro nihilo habetur. Si vero in illis habeat homo animum furandi, peccat mortaliter. Advertendum præterea, quod pœnæ vitæ præsentis medicinales sunt potius quam retributivæ: nam retributio reservatur divino judicio. Ideoque non pro quolibet peccato mortali infligitur pœna mortis; sed pro illis dumtaxat quæ inferunt irreparabile nocumentum, vel quæ habent horribilem deformitatem. Unde nec pro furto infligitur mors, quoniam damnum reparabile infert: nisi per gravem circumstantiam aggravetur, ut in sacrilegio, quod est furtum rei sacræ, et in peculatu, quod est furtum rei communis.
Porro jus humanum juri naturali vel divino derogare non potest. Res autem exteriores de jure naturali communes sunt, in quantum ex divina providentia factæ sunt in omnium hominum utilitatem, et maxime ad subveniendum necessitati humanæ: et ideo divisio atque appropriatio rerum impedire non valet, quin in necessitatis articulo posset unusquisque a quolibet rapere quod sibi necessarium est vel etiam alteri. Si vero sit aliqualis non urgens necessitas, aliqualiter peccat qui furatur. Et de tali necessitate loquitur liber Decretalium (extra De furtis): Si quis per necessitatem famis vel nuditatis furatus sit, pœniteat hebdomadas tres.
Amplius, rapina violentiam et coactionem includit. In societate autem humana nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Quicumque itaque alteri aliquid violenter aufert, si sit persona privata non fungens auctoritate publica, illicite agit et rapinam committit, ut latro. Principibus quoque non licet violentia coactioneque uti, nisi secundum tenorem justitiæ, ut contra hostes pugnando, aut malefactores puniendo: et quod ita aufertur, non proprie sortitur rationem rapinæ. Si vero aliter aliquem opprimunt aut spoliant, tenentur ad restitutionem. — Et simile est de prædis bellantium. Habentes autem justum bellum, prædam quam acquirunt ab hostibus, licite reservare possunt, nec habet illa præda rationem rapinæ. Tamen si prava intentio vel cupiditas se justo bello commisceat, peccant, quia secundum Augustinum, propter prædam militare, peccatum est. Si autem qui prædam accipunt habeant bellum injustum, rapinam committunt et reddere obligantur. — Cognoscendum quoque, quod res quas infideles possident, non sunt eorum, sed injuste possident eas, in quantum secundum leges terrenorum principum eas amittere jussi sunt: unde licet eas ipsis auferre per violentiam, non privata sed publica auctoritate. Dicit enim Augustinus in epistola ad Vincentium Donatistam: Res false appellatis vestras, quas nec juste possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere jussi estis.
At vero, quum rapina et furtum rationem peccati accipiant, propter involuntarium ejus cui aliquid tollitur, constat rapinam gravius esse peccatum quam furtum. Nam in rapina est involuntarium per violentiam, in furto autem involuntarium per ignorantiam. Violentia autem directius opponitur voluntati quam ignorantia. Et iterum, in rapina infertur non tantum damnum alicui, sed etiam ignominia atque injuria: quæ utique est gravior dolo seu fraude, quæ spectat ad furtum. Verumtamen, quoniam in rapina apparet quædam potentia, in furto autem astutia; ideo homines minus verecundantur de rapina quam de furto: tamen rapina detestabilior est.
Footnotes
-
QUÆSTIO 66. ↩
Chapter 414 of 761