Articulus 127
1. Utrum aliquis juste judicare possit non sibi subjectum. 2. An possit ferre sententiam contra veritatem quam novit, propter ea quæ proponuntur. 3. An etiam judex damnare possit non accusatum. 4. An possit pænam relaxare.
SENTENTIA insuper judicis est velut particularis lex in determinato negotio, et vim coactivam sortitur, compellens partem utramque sibi assentire.1 Sed in rebus humanis vis coactiva non competit nisi publica auctoritate fungentibus, quæ se ad illos extendit qui potestati subduntur: propter quod nullus aliquem judicare potest nisi sit ei aliquo modo subditus, utpote per commissionem aut ordinariam potestatem. Unde Gregorius: Falcem (inquit) judicii mittere non potes in eam segetem quæ alteri est commissa. At vero, secundum jura, quilibet sortitur forum secundum rationem delicti. Sciendum ergo, quod episcopus, in cujus diœcesi aliquis delinquit, efficitur superior ejus ratione delicti, quamvis exemptus sit: nisi forte in re exempta delinquat, ut in administratione bonorum monasterii exempti. Si vero exemptus homicidium, furtum aut aliquid tale committat, potest per ordinarium juste damnari.
Præterea, quum judici incubat judicium secundum quod fungitur publica auctoritate, non prout est persona privata; ideo judicare debet, non prout ipse novit tanquam singularis persona, sed informandus est in judicando secundum id quod sibi innotescit in communi et in particulari, non ut personæ privatæ: in communi quidem, per leges publicas, divinas vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet; in particulari autem negotio, per instrumenta et testes, ac alia documenta legitima, quæ sequi debet magis quam id quod ipse novit prout est quædam persona. Nihilo minus, per ea quæ sibi constant adjuvare se potest, discretius discutiendo probationes inductas: quarum si defectus repellere juste non potest, debet secundum eas judicare, quamvis sibi oppositum constet.
Amplius autem, judex est velut interpres justitiæ. Justitia vero non est ad se ipsum sed ad alium. Et ergo oportet quod judex inter duos dijudicet: quod fit quum unus sit accusator, et alius reus. Ideoque non potest in criminibus aliquem condemnare, nisi habeat accusatorem, juxta illud: Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, etc.2 Sed sciendum, quod infamia publica habet locum accusatoris, et evidentia patrati sceleris accusatore non eget. Denuntiatio quoque non ad condemnationem, sed ad emendationem peccantis ordinatur: et ergo ipsa ad condemnationem non sufficit. Judex ergo non potest esse et judex et accusator.
At vero circa judicem duo pensanda sunt: primo, quod inter accusatorem et reum discernit; secundo, quod non propria sed publica auctoritate hoc facit. Et ex utroque a relaxatione pœnæ impediri potest: Primo ex parte accusatoris, ad cujus jus interdum pertinet quod reus puniatur, videlicet propter injuriam sibi illatam, cujus relaxatio in arbitrio judicis non est, qui utique unicuique tenetur jus suum dare. Secundo, impeditur ex parte publicæ auctoritatis, cujus vice fungitur, ad cujus bonum spectat quod malefici deleantur. Sed hoc in principe supremoque judice, cui plenaria rei publicæ potestas commissa est, locum non habet. Judex quippe inferior contra legem sibi a superiore præfixam absolvere nequit. Sed princeps absolvere potest reum, si passo injuriam placet, dummodo viderit hoc rei publicæ non esse nocivum. Itaque misericordia judicis in his locum habet quæ suo arbitrio relinquuntur: in quibus boni viri est, ut sit diminutivus pœnarum, secundum Philosophum quinto Ethicorum.
Footnotes
Chapter 415 of 761