Articulus 128
An homo teneatur accusare. 2. Utrum accusatio sit facienda in scriptis. 3. Quomodo etiam accusatio fiat vitiosa. 4. De pœna male accusantium.
QUEMADMODUM denuntiatio ad emendationem, sic accusatio ad punitionem criminis ordinatur.1 Pœnæ autem vitæ præsentis non expetuntur propter se, quia in præsenti non est ultimum retributionis tempus; sed in quantum sunt medicinales, conferentes vel ad emendationem peccantis, aut ad utilitatem et pacem rei publicæ, quæ per malorum punitionem procurantur. Unde si crimen alicujus in detrimentum rei publicæ vergat, tenetur homo ad accusationem, si sufficienter queat probare, quod accusatorem concernit: videlicet quum malum aliquod tendit ad corruptionem multitudinis, vel spiritualem vel corporalem. Si vero peccatum in multitudinem non redundet aut sufficienter probari non valeat, non tenetur homo ad accusationem, quum nemo teneatur ad hoc quod debito modo perficere nequeat. — Agnoscendum vero, quod non licet subditis prælatorum vitam diffamare vel accusare aut reprehendere, si ipsimet criminosi sint, aut sine sincera caritatis affectione, sicut per plura capitula patet (causa 2, quæstione 7). Tamen si idonei sint, possunt accusare prælatos ordinate et debito modo. Porro, si aliquis ab aliquo in secreto quidquam accepit, non licet illud revelare in malum personæ illius, quia hoc contra fidelitatem esset. Si vero reveletur propter bonum commune, non est contra fidelitatem: nam contra illud, nullum secretum licet recipere, eo quod bonum commune semper præferendum sit bono privato.
Præterea, quoniam in accusatione criminis ipse accusator est pars, sic quod inter eum et reum judex constituitur medius ad examen justitiæ, in quo secundum certitudinem procedendum est, prout possibile est; ideo rationabiliter est statutum, quatenus accusationes redigantur in scriptis. Nam quæ verbo tenus referuntur, a memoria cito labuntur. Unde causa 2, quæstione 8, dicitur: Accusatorum personæ sine scripto nunquam recipiantur. Ideoque quod canon ait, Per scripta nullius accusatio suscipiatur, de absente qui accusationem mittit, intelligi debet. Propter quod causa 2, quæstione 8, habetur: Nullus absens accusare potest, nec ab aliquo accusari. Quoniam autem denuntiator se ad probandum non obligat, ideo denuntiatio in scriptis non ponitur.
Præterea tribus modis fit accusatio vitiosa, sicut causa 2, quæstione 3, dicitur, scilicet per calumniam, prævaricationem, tergiversationem. Accusatio namque ad bonum commune ordinatur. Dupliciter itaque accidit in accusatione peccatum. Primo, quia aliquis alteri crimen false imponit, et hoc est calumniare: si tamen ex malitia fiat, et non ex levitate qua aliquis cito credit, vel ex justo errore, quum omnia judici relinquantur discernenda. Secundo, contingit peccatum in accusatione ex parte rei publicæ, cujus bonum malitiose quis impedit, punitionem peccati impediens. Quod rursus dupliciter accidit. Uno modo, fraudem in accusatione miscendo, utpote ludens cum reo, proprias probationes dissimulando, falsasque excusationes admittendo: et hoc ad prævaricationem pertinet. Dicitur namque prævaricator, quasi varicator, utpote adjuvans partem adversam prodita causa. Alio modo, totaliter ab accusatione cessando: quod ad tergiversationem pertinere constat, si inordinate desistat. Potest namque dupliciter juste desistere. Primo, si in ipso processu se false accusasse cognoverit: et tunc reus et accusator se pari absolvunt consensu. Secundo, si princeps accusationem aboleverit.
Insuper, quoniam accusator contra reum pars constituitur, intendens pœnam illius; ideo merito pœnam talionis incurrit, si in probatione defecerit. Exigit enim æqualitas justitiæ, ut quis nocumentum quod alteri intentat, ipse sustineat, sicut scriptum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente.2 Verumtamen, quum involuntarium, peccatum diminuat: si judex cognoverit accusatorem falsa dicere non ex malitia, sed (ut dictum est) ex levitate aut justo errore, potest eum a pœna talionis absolvere. At vero, qui alium male accusat, contra accusatum et contra rem publicam peccat: et ergo propter utrumque punitur. Potest autem accusatus ei pœnam dimittere, quam meruit ipsum accusans: præsertim si non calumniose accusavit. Si vero ab accusatione desistit propter collusionem cum adversario, facit injuriam rei publicæ; nec potest accusator injuriam dimittere, sed princeps. Et quandoque princeps dimittit falso accusatori pœnam, non delendo diffamiam; interdum vero diffamiam abolet. Unde quod Gelasius Papa ait, Quanquam animas per pœnitentiam salvare possimus, diffamiam delere non possumus: de diffamia facti accipi debet; vel quia quandoque non expedit; vel loquitur de diffamia per judicem civilem irrogata, secundum Gratianum.
Footnotes
Chapter 416 of 761