Articulus 129
An peccet homo mortaliter veritatem negans, propter quam damnaretur. 2. An se calumniose defendere liceat. 3. Utrum liceat judicium subterfugere appellando. 4. An condemnatus per violentiam defensare se possit.
QUONIAM judex superior est respectu ejus quem judicat;1 ideo accusatus tenetur ex debito judici veritatem exponere, quam ab eo secundum formam juris exquirit. Et si dicere noluerit, vel mendaciter negaverit, mortaliter peccat, quia contra justitiæ debitum agit. Verumtamen, si judex non secundum formam juris aliquid exigit, non est necesse parere: imo per appellationem vel aliter subterfugere licet; sed mentiri illicitum est. Rursus, confessio proprii criminis cedit in gloriam Dei, quemadmodum Josue dicit: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris.2 Ideoque oppositum agere, dum jus requirit, caritati Dei, cujus judicium est, contrariatur; et est contra proximi dilectionem, quoniam accusator si in probatione defecerit, punitur; est quoque ad injuriam judicis.
Præterea, ex his innotescit quod non licet accusato se calumniose defendere. Nam veritatem, quam secundum formam juris exigitur dicere, tacere non potest, videlicet quum super aliquo crimine præcessit infamia, aut semiplena probatio, vel manifesta indicia apparuerunt. Falsitatem quoque proponere nullatenus licet. Unde si his modis se accusatus defendat, scilicet veritatem non pandens quum tenetur, aut mendacium loquens, astute et dolose procedit: quod est se calumniose defendere. Potest tamen se defendere, occultando veritatem quam dicere non tenetur, quum nemo, secundum Chrysostomum, teneatur se ipsum prodere. Hoc autem est prudenter evadere. Sed sciendum, quod secundum jura civilia, licet in causa sanguinis adversarium corrumpere, nec adhibent pœnam se calumniose defendenti: quamvis secundum legem divinam istud illicitum sit. Leges enim humanæ multa peccata mortalia impunita relinquunt, quum non requirant ab homine omnimodam perfectionem, quæ etiam paucorum est, quale est veritatem non negare propter mortem instantem. Sed lex divina omne malum condemnat.
Denique licitum est appellare confidenti causæ justæ et qui a judice injuste gravatur, ut causa 2, quæstione 6, dicitur; hoc enim est prudenter evadere. Secundo, aliquis appellat timore ne contra eum justa sententia proferatur: quod illicitum est, quoniam hoc est se calumniose defendere. Unde causa 2, quæstione 6, dicitur: Omni modo puniendus est, cujus injusta appellatio pronuntiatur. Licet quoque appellare, et ante sententiam, et post; non tamen licet ad infidelem judicem appellare, quia non præsumitur illic esse rectitudo, ubi vera fides deest. Quamvis autem a judice ordinario, non tamen ab arbitrariis judicibus appellare conceditur, nisi quando arbitrarius judex est etiam ordinarius: tunc namque ordinaria potestas videtur fuisse occasio quod arbiter est electus. Conceditur vero spatium decem dierum ad appellandum, videlicet quod interim quilibet deliberare potest an se appellare expediat. Nec conceditur tertio appellare, quum non sit probabile toties a recto judicio judices declinare.
At vero, sicut injuste damnato licet, si adsit facultas, se defendere atque resistere; sic juste condemnato hoc ipsum non licet. Quod autem dicitur de defensione injuste damnati, intelligi debet, nisi forte scandalum immineat, quum ex hoc gravis oriretur turbatio. Non autem tenetur reus in loco manere, unde ad mortem duceretur; et vel si aliquis damnatus est ad mortem famis, non peccat si cibum sibi occulte ministratum manducet, quia cibum non sumere esset se ipsum occidere.
Footnotes
Chapter 417 of 761