Articulus 130
An homo teneatur ad testimonium ferendum. 2. An duorum vel trium testimonium sufficiat. 3. Cur etiam a testimonio aliquis repellatur. 4. Utrum falsum testimonium perhibere sit peccatum mortale.
TESTIMONIUM autem quandoque quidem requiritur a subdito auctoritate superioris: et tunc tenetur homo testari de his quæ ad justitiam pertinent, si secundum formam juris exigitur, ut in manifestis et de quibus diffamia præcessit; de occultis vero et de quibus non præcessit infamia, non tenetur testimonium ferre. Interdum autem testimonium hominis a nullo superiore requiritur, et tunc distinguendum est: quia si testimonium requiritur ad liberandum hominem de morte injusta, diffamia, pœna, aut damno iniquo, tunc testari homo tenetur; et si ejus testimonium non exigitur, debet tamen facere quod in se est, veritatem denuntiando alicui qui possit prodesse. Dicit namque Apostolus: Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt. Ubi Glossa dicit: Consentire est tacere, quum possis redarguere. In his vero quæ ad condemnationem alicujus spectant, non tenetur quis testificari, nisi quum a superiore secundum ordinem juris ad hoc ipsum compellitur. — De his autem quæ homini in secreto committuntur, sciendum quod illa quandoque sunt talia, ut statim quum agnita fuerint homo teneatur prodere ea: quemadmodum ea quæ bono communi contrariantur, sive in spiritualibus sive in corporalibus; vel quæ in alicujus personæ grave damnum vergunt. Nam talia mox propalanda sunt testificando vel denuntiando: nec contra hoc debitum obligare potest secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem quam alteri debet. Alia demum sunt quæ homo manifestare non tenetur: et in talibus fides secreti servanda est; nec aliquo modo, imo nec superioris præcepto, talia prodi debent, quia alteri servare fidem est de jure naturali, contra quod nihil præcipi potest ab homine.
Præterea, non est in omni materia æqualis certitudo expetenda. Unde in actibus humanis in quibus fiunt judicia et exiguntur testimonia, non est demonstrativa sed probabilis certitudo poscenda, quæ ut frequentius veritatem attingat. Est autem probabile quod dictum multorum verius sit quam dictum unius. Unde quum reus sit unus, si cum accusatore plures concordant, rationabile est ut ipsorum testimonio stetur. Unde ergo, quum omnis multitudo in tribus comprehendatur, scilicet principio, medio et fine, et secundum Philosophum, Omne et totum in tribus ponimus: ideo quando cum accusatore duo concordant, habetur ternarius testium et sufficit; et si præter accusatorem sint tres, tunc certius est, quia funiculus triplex difficile rumpitur.1 Unde si testes discordant in circumstantiis principalibus, quæ substantiam facti variant, scilicet loco, tempore, aut personis, non est eorum testimonium efficax. — At vero, quod causa 2, quæstione 4, dicitur: Præsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus; presbyter autem cardinalis, nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, etc., specialiter locum habet in episcopis, presbyteris, diaconibus, et clericis Ecclesiæ Romanæ, propter ejus dignitatem: et hoc triplici ratione. Primo, quia in ea tales debent institui, ut eorum sanctitati magis credatur quam testimonio plurium. Secundo, quia homines qui alios judicare habent, multos passim adversarios habent propter justitiam; ideoque contra eos testibus credi non convenit, nisi magna multitudo conveniat. Tertio, quia ex condemnatione alicujus eorum, derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ et auctoritati: quod periculosius est quam in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde gravem, de quo scandalum magnum procederet.
Denique repelluntur a testimonio homines, et propter culpam, et sine culpa. Testimonium enim ordinatur ad probabilem certitudinem: et ergo quod talis certitudinis impeditivum est, facit hominem inidoneum ad testandum. Quod quandoque venit ex culpa: et sic infideles et infames, et publico crimine rei, accusare vel testari non possunt. Interdum quoque est sine culpa: et hoc, vel ex defectu rationis, et sic pueri et amentes et mulieres repelluntur; aut ex affectu, ut de amicis et cognatis atque domesticis patet; vel ex exteriori conditione, et ita servi et pauperes, et quibus imperari potest, a testimonio refutantur, quia de illis probabile est quod faciliter possunt induci ad testandum quod falsum est.
Porro testimonium falsum triplicem deformitatem sortitur. Primo, ratione perjurii, quia testes non admittuntur nisi adjurati: et ex hac parte testimonium falsum semper est mortale peccatum. Secundo, ratione violationis justitiæ: et sic est peccatum mortale ex genere, sicut et omnis injustitia, et in præcepto Decalogi prohibitum. Tertio, ratione falsitatis: et sic est semper peccatum, non tamen semper mortale. Sed in testando nihil pro certo asseri debet, nisi quod certum esse constat. Si autem ex instabilitate memoriæ æstimet quis se scire pro certo, quod tamen aliter est, non peccat mortaliter certive testando: si tamen cum debita sollicitudine inde præcogitet. Tunc enim non dicit falsum per se seu ex intentione, sed magis per accidens. In falso quoque judicio falsum testimonium perhibere, non est peccatum mortale nisi ratione perjurii, quia mendacium quod nulli nocet et alicui prodest, officiosum est.
Footnotes
-
Eccle. IV, 12. ↩
Chapter 418 of 761