Skip to the text

Articulus 131

  1. Utrum advocatus teneatur præstare patrocinium causæ pauperum. 2. An etiam aliquis arcendus sit ab advocati officio. 3. Utrum advocatus peccet causam injustam defendens. 4. An peccet pecuniam pro suo patrocinio sumens.

  2. PRÆSTARE patrocinium causæ pauperum, ad opus misericordiæ pertinet:1 ideoque hic respondendum est de hac subventione, sicut superius de aliis misericordiæ operibus dictum est, ut scilicet, quia secundum Augustinum primo de Doctrina christiana, homo omnibus prodesse non possit, his potissime consulat qui sibi pro locorum vel temporum, aut quarumlibet rerum necessitatibus, adstrictius quadam sorte junguntur. Unde advocatus non tenetur semper causæ pauperum patrocinium præstare, sed solum prædictis conditionibus concurrentibus. Non enim tenetur terras circuire indigentes quærendo, vel tempore præoccupando. Sed eis qui sibi occurrunt, succurrere debet, si præsens adsit necessitas. Primo debet succurrere magis conjunctis, sicut Apostolus docet prima ad Timotheum. Quibus concurrentibus restat pensandum, an aliquis tantam necessitatem sustineat, quod in promptu non est unde sibi aliunde succurri queat: et tunc debitum est opus impendere misericordiæ. Si vero in promptu apparet quomodo pauperi aliter subveniri valeat, vel a se ipso, vel a persona magis conjuncta seu potentiori, non tenetur succurrere homo indigenti; et sicut benefacit, si subvenit, sic non peccat, si non succurrit.

  3. Præterea aliquis impeditur ab opere aliquo dupliciter. Primo, propter impotentiam: et tunc simpliciter impeditur. Secundo, propter indecentiam: et sic non impeditur simpliciter, quia necessitas præfertur indecentiæ. Pariformiter ab officio advocati quidam prohibentur propter impotentiam, sicut furiosi, impuberes, surdi et muti;2 aliqui autem propter indecentiam: et hoc dupliciter. Primo, quia majoribus deputantur officiis: et ergo monachos et presbyteros in nulla causa decet esse advocatos; sed nec clericos in sæculari judicio. Secundo, propter defectum personæ: vel corporalem, ut cæcus, qui convenienter adstare judicio nequit; vel spiritualem: et sic infideles et infames, et publice criminosi atque damnati, advocati officium decenter exsequi non possunt, nisi necessitas exigat, vel pro se ipsis vel sibi conjunctis. Et ergo clerici pro suis Ecclesiis possunt esse advocati, et monachi pro causa monasterii, si abbas præcipiat.

  4. At vero, quum ejusdem malitiæ sit, peccatum patrare, et cooperari vel assentire; ideo si advocatus scienter causam injustam defendat, graviter peccat, et ad restitutionem damni partis adversæ tenetur, quod illa suo patrocinio incurrit. Si autem ignoranter hoc agit, excusatur eo modo quo ignorantia excusari valet.

  5. Amplius, pro illorum exhibitione quæ homo alteri jure non debet, recompensationem accipere, non contrariatur justitiæ. Advocatus autem non semper tenetur patrocinium aut consilium dare: ideoque si ea vendat, non peccat. Et eadem ratio est de medico opem sanitatis ferente, atque omnibus aliis personis similibus: dum tamen moderate accipiant, pensatis videlicet conditione personarum et negotiorum et laboris, et consuetudine patriæ. Si autem inordinate quidquam extorquent, ad restitutionem tenentur. Et licet scientia juris sit bonum spirituale, tamen usus ejus fit opere corporali. Verumtamen, secundum Augustinum, non debet judex vendere justum judicium, nec testis verum testimonium: nam judex et testes sunt personæ communes parti utrique. Et ideo judicibus sunt de publico stipendia laboris statuta; testes quoque accipiunt laboris stipendium, non testimonii pretium.

Footnotes

  1. Quæstio 71. ↩

  2. 1 Tim. v, 8. ↩

Chapter 419 of 761