Articulus 132
Quid sit contumelia. 2. An sit semper peccatum mortale. 3. Utrum oporteat contumeliosos reprimere. 4. De causa contumeliæ.
DENIQUE contumelia inhonorationem alterius importat; honor autem excellentiam sequitur. Et ergo dupliciter aliquis inhonoratur: Primo, quum excellentia sua privatur. Secundo, quum aliquis ad aliorum notitiam deducit per quæ honor aufertur alicui. Hoc proprie ad contumeliam pertinet: quod quidem per signa aliqua fieri constat. Et quia verba primum locum obtinent inter signa, ideo contumelia in verbis proprie consistit. Nam secundum Isidorum, contumeliosus dicitur, quia velox est, et tumet verbis injuriæ.
Præterea verba contumeliæ non inferunt nocumentum neque convitium in quantum sunt soni, sed prout significant aliquid: quæ utique significatio ex interiori affectu procedit. Propterea in significatione et culpa verborum summe perpendendum est quo affectu homo verba profert. Si itaque intentio hominis verba proferentis et pronuntiantis sit alterius honorem auferre, tunc contumelia non est minus peccatum mortale quam rapina et furtum: et istud est proprie atque formaliter contumelia. Si vero quis verba contumeliæ proferat, non intentione aliquem dehonestandi, sed propter correctionem aut aliquid simile; tunc non est proprie contumelia, nec per se convitium, sed quasi materialiter: et sic potest esse peccatum veniale, et etiam sine omni peccato. Sed circa hoc est discretio necessaria, quatenus homo talibus verbis moderate utatur: quoniam posset esse tam grave convitium, quod præter intentionem dicentis auferret honorem alterius, et sic per incautelam prolatum, posset esse mortale peccatum. Unde Augustinus ait: Raro et ex magna necessitate objurgationes sunt adhibendæ: in quibus, non ut nobis, sed Domino serviatur, instemus. Sic ergo innotescit, quod verbum Christi ad discipulos, O stulti et tardi corde ad credendum!1 Apostoli quoque, O insensati Galatæ!2 non fuit contumelia formaliter et proprie.
Insuper, sicut necessaria nobis est patientia contra injurias factorum, sic et contra injurias verborum: et utraque intelligenda est in præparatione animi, ut sit homo paratus talia pati, si expediens est. Quandoque tamen injuriam verbi, seu contumeliam, oportet repellere propter duo. Primo, propter bonum contumeliam inferentis, quatenus audacia ejus reprimatur. Dicit enim Salomon:3 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Secundo, propter bonum multorum, et præsertim subditorum: quorum profectus impeditur si contumelia illata non reprimitur. Et ergo, secundum Gregorium, debent prælati detrahentium verba, si possunt, compescere, ne ipsorum doctrina vilescat in animo subditorum: quæ tamen repressio moderata esse debet, et ex officio caritatis, non ex cupiditate privati honoris descendere.
Amplius, quum unum peccatum ex multis possit oriri, ex illo tamen principalius nascitur, ex quo frequentius procedit propter propinquitatem ad finem ipsius. Finis autem iræ est vindicta. Sed nulla vindicta est homini magis in promptu, quam inferre contumeliam. Unde elucescit, quod ira est proprie origo contumeliæ: non tamen superbia; sed ipsa disponit ad contumeliam, in quantum superbi se aliis superiores existimant, atque ob id eos facilius spernunt, et injurias irrogant: citius namque irascuntur, utpote reputantes indignum quidquid contra ipsorum voluntatem agitur. Unde in Proverbiis dicitur: Ubi superbia, ibi contumelia. Et iterum scriptum est:4 Stulti miscentur contumeliis. Nam ira comparatur stultitiæ, eo quod rationem perfecte non audiat.
Footnotes
Chapter 420 of 761