Skip to the text

Articulus 133

  1. Quid sit detractio. 2. An sit peccatum mortale. 3. De comparatione ejus ad alia vitia. 4. Utrum detractionem audiens peccet.

  2. QUEMADMODUM aliquis facto alteri dupliciter nocet, videlicet aperte, ut in rapina vel quacumque violentia, et occulte, ut in furto et percussione dolosa;1 sic verbo aliquis dupliciter læditur: uno modo, in manifesto, et hoc fit per contumeliam; secundo modo, in secreto, et hoc fit per detractionem. Est namque detractio denigratio alienæ famæ per verba occulta. In hoc vero quod aliquis publice alteri convitiatur, parvi pendere eum videtur, et ergo contumelia tendit in inhonorationem alterius. Sed qui de aliquo in occulto mala loquitur, potius timere quam parvi pendere eum videtur: et ideo detractio directe infert detrimentum famæ, in quantum audientes facit detractor malam opinionem habere de illo cui obloquitur. — Dicitur autem homo detrahere, non quia semper de veritate diminuat, sed quia quantum in se est, alterius famam ex intentione corrumpit, vel directe vel indirecte. Directe, quadrupliciter: primo, quando imponit alteri falsum; secundo, quando peccatum verbis suis adauget; tertio, quando occultum revelat; quarto, dum illud quod bonum est, asserit mala intentione factum. Indirecte autem, vel negando bonum alterius, vel malitiose reticendo.

  3. Præterea, secundum prædicta, peccata verborum sunt maxime judicanda ex intentione dicentis. Quum ergo detractio ordinetur ad denigrandum alterius famam, ille formaliter detrahit, qui ob hoc de aliquo, eo absente, mala dicit, quatenus ejus famam commaculet: quod valde est grave. Nam inter res temporales videtur fama pretiosior esse: per ejus quippe defectum impeditur homo a multis bonis agendis. Et ergo in Ecclesiastico dicitur:2 Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni et pretiosi. Ideoque detractio, per se loquendo, est peccatum mortale. Potest tamen aliquis verba proferre, per quæ alterius fama vitiatur præter suam intentionem: et hoc non est formaliter detrahere. Si ergo dicat talia verba propter aliquod bonum vel necessarium, et præsertim propter bonum justitiæ publicæ, non est peccatum neque detractio, dummodo debitæ circumstantiæ observentur. Si autem talia dicat ex animi levitate, non est mortale peccatum: nisi forte quod dicitur sit adeo grave, quod notabiliter famam alterius maculet, et præcipue in his quæ honestatem vitæ concernunt: tunc enim ex ipso genere verborum, habet rationem peccati mortalis, teneturque homo ad restitutionem famæ, secundum modum prætactum, quum de restitutione ageretur.

  4. Porro peccata quæ in proximum fiunt, secundum nocumenta quæ inferunt pensanda sunt; et quæ majus bonum tollunt, gravius nocumentum infligunt. Est autem triplex bonum hominis, scilicet animæ, et corporis, exteriorumque rerum. Bonum vero animæ, quod utique maximum est, auferri non potest nisi occasionaliter, scilicet per malam suasionem, quæ necessitatem non infert; sed alia duo violenter ab aliquo tolli possunt. Et quoniam bonum corporis majus est exterioribus rebus, propterea peccata quibus bono corporis infligitur nocumentum, graviora sunt his quæ damnum rerum inducunt. Propter quod homicidium maximum est inter ea, et post hoc adulterium, quod est contra debitum ordinem generationis humanæ. Inter exteriora denique bona, fama divitiis præeminet, quia spiritualibus bonis propinquior est. Dicitur enim in libro Proverbiorum:3 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ. Et ergo detractio ex genere suo est majus peccatum quam furtum, sed minus quam homicidium aut adulterium. Contumelia quoque est gravius peccatum quam detractio, in quantum majorem contemptum alterius continet, sicut et rapina pejor est furto. — Et quemadmodum contumelia oritur ex ira, sic detractio ex invidia, secundum Gregorium. Et inducit quoque detractio cæcitatem mentis: quia quo aliquis amplius detrahit, eo, secundum Gregorium, veritatem minus videre potest. Homo enim naturaliter delectatur in sententia proprii oris, et sic quod semel asseruit verius reputat.

  5. At vero, quia non solum qui mala agunt, sed insuper qui eis consentiunt, morte sunt digni, maxime si directe consentiunt, vel inducendo, vel in peccato alterius complacendo:4 ideo qui detrahentem sine resistentia audit, ei consentire videtur, et fit particeps culpæ; et si alium ad detractionem inducit, vel ei detractio placet propter odium alterius, non minus peccat quam detrahens, et quandoque magis. Dicit enim Bernardus: Detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim. — Interdum vero aliquis peccanti consentit indirecte, quando videlicet peccatum non placet; non tamen pro posse resistit, forte propter timorem aut similem causam. Si ergo audiens detractorem peccato non consentiat, sed ex negligentia aut timore seu verecundia non eum repellat, peccat quidem, sed minus quam detrahens: plerumque enim venialiter peccat. Posset tamen hoc ipsum esse mortale, videlicet propter officium quo aliquis alios tenetur corrigere, vel propter periculum consequens, aut propter radicem seu causam: nam timor humanus esse potest quandoque mortale peccatum. At vero, si quis detrahentem verbis non arguit, debet saltem eum arguere signo, ostendendo tristitiam vultus, aut alio convenienti indicio. Unde in Proverbiis habetur: Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.5

Footnotes

  1. Quæstio 73. ↩

  2. Eccl. xli, 15. ↩

  3. Prov. xxii, 1. ↩

  4. Rom. 1, 32. ↩

  5. Prov. xxv, 23. ↩

Chapter 421 of 761