Articulus 134
De distinctione susurrationis et detractionis. 2. Utrum horum sit gravius. 3. De distinctione irrisionis ab aliis vitiis. 4. An sit peccatum mortale.
SUSURRO denique atque detractor, in materia et modo seu forma loquendi conveniunt, quia uterque malum de proximo occulte dicit:1 unde frequenter unum pro alio ponitur. Sed differunt in fine. Detractor namque famam proximi cupit denigrare. Susurro autem amicitiam amicorum intendit corrumpere, seminando discordantias. Propter quod scriptum est: Susurrone subtracto, litigia conquiescunt.2 Susurro namque non intendit simpliciter malum de alio dicere, sed quidquid animum hominis ad alterius odium potest convertere. Et ergo susurro proprie quoque bilinguis vocatur, quia duabus utitur linguis inter duos, dicens de quolibet malum in aure alterius.3
Ex quibus patet, quod susurratio est pejus peccatum quam detractio: tollit enim majus bonum, puta amicum, qui inter alia exteriora præeminet.4 Scriptum est enim: Amico fideli nulla est comparatio. Et quia melius est amari quam honorari, secundum Philosophum octavo Ethicorum;5 idcirco susurratio est etiam majus peccatum aut crimen quam contumelia. 3. Præterea, quoniam peccata verborum secundum intentionem loquentis pensantur; ideo peccatum irrisionis a prædictis peccatis distinguitur: habet enim finem specialem, videlicet ut irrisus erubescat. Irridetur enim homo de re turpi. Et differt irrisio a subsannatione: quia irrisio fit ore atque cachinnis; subsannatio autem naso rugato. Et infert irrisio speciale nocumentum proximo: inquietat enim derisor conscientiam alterius, et pacem ejus perturbat.
Amplius, irrisio non est nisi de malo aut defectu alterius. Malum vero, si magnum est, non pro ludo, sed seriose accipitur. Ideo si magnum malum in ludum seu risum vertatur, hoc non est nisi quia accipitur tanquam parvum, vel ratione rei, scilicet secundum se, vel ratione personæ: quorum primum est parvum et veniale peccatum, quando videlicet malum in se parvum est, et in risum vertitur quia modicum est, vel secundum respectum quorumdam, utpote puerorum vel stultorum, parum ponderandum videtur. Sed quando malum hominis pro ludo habetur ratione personæ, eo quod persona in tantum parvi penditur ac vilis habetur, tanquam de malo ejus curandum non sit, sed pro ludo habendum; sic irrisio est mortale peccatum, graviusque quam contumelia : nam contumeliosus accipit malum alterius seriose, irrisor autem illusorie et velut pro nihilo. Unde tanto est irrisio gravior, quanto personæ quæ illuditur, amplior reverentia debetur. Unde irrisio Dei gravissima est; secundo, parentum; deinde, justorum. Irrisio tamen secundum suam rationem communem, est levius malum quam detractio vel contumelia, quia non includit contemptum, sed ludum; sed interdum habet majorem contemptum, ut dictum est.
Footnotes
Chapter 422 of 761