Skip to the text

Articulus 135

  1. An liceat maledicere homini. 2. An irrationali creaturæ. 3. Utrum maledictio sit peccatum mortale. 4. De comparatione ejus ad alia vitia.

  2. MALEDICERE autem, nihil aliud sonat quam malum alicui dicere.1 Quod tripliciter accidit : Primo, per modum simplicis enuntiationis. Et sic maledicere, est malum alterius referre : quod ad detractionem pertinet, et per verba indicativi modi efficitur. Secundo, dicere se habet per modum causæ ad id quod dicitur : quod Deo præcipue competit, qui omnia verbo produxit. Secundario quoque hominibus convenit, qui alios per modum imperii ad aliquid operandum inducunt : ad quod instituta sunt verba modi imperativi. Tertio, dicere habet se ad id quod dicitur, quasi expressio affectus id quod verbo profertur desiderantis : quod fit per verba optativi modi. — Prætermisso itaque primo modo, de aliis duobus sciendum, quod eadem ratio boni et mali est in affectu volentis aliquid agere, et in ipso ejus effectu. Propter quod in his duobus modis pari ratione aliquid est licitum atque illicitum. Si ergo quispiam malum alterius optet vel imperet in quantum est malum, quod est proprie maledicere; sic utroque modo maledicere est illicitum. Si vero optet aut imperet alteri malum sub ratione boni vel justi, sicut judex maledicit reo, pœnam ei justam infligens; vel utilis, velut si quis optet alium infirmari quatenus cesset a malo, aut purgetur a culpa : tunc est maledictio licita. Sed istud non est formaliter et proprie maledicere, quia non intendit malum finaliter, sed materialiter et quasi per accidens. Unde patet, quod diabolus et peccator ratione culpæ maledici possunt.

  3. Porro benedicere et maledicere proprie non conveniunt nisi rationali creaturæ; irrationalibus vero, secundum ordinem quem habent ad eam. Ordinantur autem ad eam multiformiter : Primo, per modum subventionis ad succurrendum necessitati humanæ. Et secundum hoc maledixit Deus terræ, quemadmodum in Genesi dicitur, Maledicta terra in opere tuo :2 quia per ejus sterilitatem homo affligitur. Sic quoque, secundum Gregorium, maledixit David montibus Gelboe.3 Secundo, per modum significationis :4 et sic Christus maledixit ficulneæ, in significationem Judææ.

Tertio, per modum conjunctionis, videlicet loci aut temporis : et sic Job maledixit nativitatis suæ diei, propter culpam originalem ac pœnalitates consequentes, quas in ea contraxit;5 et ita potest intelligi David maledixisse montibus Gelboe, propter cædem populi Israel. Maledicere autem irrationalibus rebus in quantum sunt creaturæ Dei, est crimen blasphemiæ. Maledicere autem eis secundum se consideratis, est otiosum et vanum, et ex consequenti illicitum. — Sed nec diabolo in quantum est creatura Dei maledicere fas est, quemadmodum in Canonica Judæ habetur : Quum Michael cum diabolo de Moysis corpore altercaretur, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, id est maledictionis, secundum Glossam.6 Maledictio enim creaturæ in quantum est creatura, redundat in Creatoris injuriam : et sic maledictio habet per accidens rationem blasphemiæ.

  1. Denique alicui malum sub ratione mali imperando aut optando velle, directe caritati repugnat. Ideo maledicere proprie sumptum, ex suo genere est mortale peccatum. Nam et Apostolus :7 Neque maledici (inquit), neque rapaces regnum Dei possidebunt. Verumtamen maledictio venialis esse potest, vel propter parvitatem mali quod quis alteri imprecatur, vel propter affectum dicentis, ut si ex ludo, surreptione, aut levi motu verbum maledictionis quis proferat, quia peccata verborum (ut dictum est) ex affectu præsertim pensantur.

  2. Insuper, malum est duplex, videlicet culpæ et pœnæ; et malum culpæ pejus est malo pœnæ. Et ergo dicere malum culpæ, pejus est quam dicere malum pœnæ, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum vero, susurronem, detractorem ac derisorem spectat dicere malum culpæ; ad maledictorem autem, malum pœnæ, et non malum culpæ nisi sub ratione pœnæ. Sed non est in his idem modus dicendi: quia ad quatuor prænominatos pertinet dicere malum culpæ, solum enuntiando; per maledictionem vero dicitur malum pœnæ, vel per modum causæ imperando, vel optando. Sed gravius est, ceteris paribus, nocumentum inferre, quam illud alteri desiderare. Unde detractio secundum communem rationem gravior est maledictione solum affectum exprimente, in quantum denuntiatio detractoris alteri nocumentum infert. Sed maledictio, quæ fit per modum imperii, quum habeat rationem causæ, potest detractione gravior esse, si majus malum inferat quam est denigratio famæ; vel levior, si minus malum intulerit. Et ista sunt dicta secundum ea quæ pertinent ad rationem vitiorum istorum: nam per accidens ista vitia augeri et minui possunt.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 76. ↩

  2. Gen. III, 17. ↩

  3. II Reg. I, 21. ↩

  4. Matth. XXI, 19. ↩

  5. Job III, 1. ↩

  6. Judæ 9. ↩

  7. I Cor. vi, 10. ↩

Chapter 423 of 761