Articulus 136
Utrum liceat aliquid vendere pluris quam valet. 2. De injusta venditione ex parte rei venditæ. 3. An teneatur venditor dicere vitium rei venditæ. 4. An liceat negotiando rem pluris vendere quam est empta.
FRAUDEM autem adhibere ad hoc quod aliquid plus justo pretio vendatur, omnino peccatum est, quum vergat in damnosam proximi deceptionem.1 Unde Tullius ait libro de Officiis: Tollendum est in rebus contrahendis omne mendacium. Si vero fraus desit, tunc de venditione et emptione dupliciter loqui contingit, videlicet: Secundum se, in quantum pro communi utilitate inducta est, prout emens eget re vendentis, et econtra. Quod autem in communem utilitatem ordinatur, esse non debet magis in gravamen unius quam alterius: et ergo instituendus est in illis secundum æqualitatem contractus, quæ secundum pretium datum mensuratur: ad quod numisma inventum est. Unde si pretium excedat rei valorem, aut econtra, tollitur æqualitas justitiæ: et ob hoc carius vendere, aut vilius emere, est secundum se illicitum atque injustum. Secundo, de emptione ac venditione possumus loqui prout per accidens cedit in utilitatem aut detrimentum alterius: ut quum quis indiget re aliqua, et alius læditur si careat ea. Et in hoc casu pretium pensandum est tam ex parte rei quam damni vendentis: et ita vendi potest aliquid plus quam valet secundum se, non tamen plus quam valet habenti. Si vero aliquis multum adjuvetur ex re alterius, et ille non damnificatur ea carendo, non debet eam supervendere, sed emens potest aliquid vendenti supererogare. — Et istud secundum legem divinam intelligendum est, quæ omnem injustitiam vetat, et nihil impunitum relinquit; teneturque secundum eam, qui plus habet, alteri recompensare. Lex autem civilis data est populo, qui a perfectione virtutis deficit; et ipsa ordinatur ad socialem hominum vitam, eaque prohibet quæ illam corrumpunt. Unde ipsa admittit ut venditor absque fraude ementem decipiat: sic tamen ut ultra dimidiam justi pretii quantitatem nullus fallatur. Nam si ultra falleretur, cogeretur venditor ad restitutionem.
Præterea circa rem quæ venditur, triplex esse potest defectus: Unus, secundum speciem rei, ut si offeratur aurichalcum pro auro; alius, secundum quantitatem mensuræ: et utraque venditionum istarum injusta est atque illicita, si venditor defectum cognoscat. Tertius est defectus ex parte qualitatis, ut si debile pro sano vendatur: et hæc quoque illicita est, teneturque venditor in fraudibus ad restitutionem. Si vero venditor defectum ignorat, a peccato excusatur, sed non a restitutione. Et quod de venditione dictum est, de emptione similiter accipi debet. Nam si venditor putet rem suam minus pretiosam quam est, emptor tenetur ei damnum recompensare, quum noverit.
Ex quibus elicitur, quod venditor tenetur defectus seu vitia rei venalis emptori exponere: maxime si sint occulta. Aliter enim daret ei occasionem damni vel periculi: quod semper illicitum est. Sed sciendum, quod vitium rei facit rem pro præsenti minoris esse valoris quam apparet. Et ergo apparet, quod si quis sciat triticum, aut simile aliquid, in futuro minoris debere esse valoris propter superventum negotiatorum, possit ante adventum istorum triticum vendere secundum cursum præsentem; nec teneretur hominibus futurum mercatorum adventum prædicere. Et istud de revelatione vitii rei vendendæ Ambrosius asserit tertio de Officiis.
Denique negotiatoribus competit commutationibus rerum insistere. Est autem commutatio duplex. Una, videlicet naturalis et necessaria: quæ œconomicis et politicis maxime convenit, in quantum domui aut civitati sibi commissæ necessaria procurant et provident. Alia vero est commutatio, non propter necessitatem vitæ, sed causa lucri quærendi: quæ proprie negotiatores concernit; et juste vituperatur, quoniam cupiditati quæ finem nescit, deservit. Unde quia negotiatio secundum se accepta non importat finem honestum, quamdam turpitudinem et speciem mali habet, clericisque interdicitur, secundum Hieronymum. Verumtamen, quum ex sua ratione nihil vitiosum aut virtuti contrarium dicat, potest lucrum tale ad finem honestum, videlicet sustentationem propriæ domus aut bonum commune referri, sic quod finis ultimatus negotiatoris non est lucrum, sed aliud bonum: et tunc negotiatio admittenda videtur, non aliter. Et sic verbum Chrysostomi intelligi debet. B Potest tamen res interdum sine peccato pluris vendi quam empta est, utpote si eam quis melioraverit, vel pretium ejus secundum diversitatem loci vel temporis immutatum est, aut propter periculum cui se exponit transferendo de loco ad locum, seu propter laborem quem habuit. Unde plus recipiendo quam exposuit, præmium sui laboris videtur accipere.
Footnotes
-
Quæstio 77. ↩
Chapter 424 of 761