Skip to the text

Articulus 137

C 1. De usura. 2. An liceat quamcumque recompensationem accipere pro mutuo. 3. Utrum etiam homo teneatur restituere quod de pecunia usuraria justo lucro lucratus est. 4. An liceat accipere mutuo pecuniam sub usura.

  1. COGNOSCENDUM præterea, quod quarumdam rerum usus, est earumdem consumptio:1 sicut cibi et potus usus est comestio; et etiam pecunia, quæ ad hoc, secundum Philosophum, inventa est, ut commutationes inter homines fiant: propter quod usus pecuniæ est ejus distractio, seu pro rebus acquirendis expensio. Itaque in talibus rebus non computantur seorsum res et usus ejus, nec licet unum sine altero concedi, et idcirco in talibus per mutationem transfertur dominium. Qui ergo in illis seorsum vendit rem et usum rei, vendit bis idem, vel vendit illud quod non est, scilicet usum: propter quod pro pecunia mutuata usuram accipere, contrariatur æqualitati justitiæ. Aliæ vero sunt res, quarum usus non est consumptio, ut usus domus est inhabitatio, non dissipatio. In talibus autem non transfertur dominium; sed potest utrumque seorsum concedi, quemadmodum in locatione patet. Verumtamen Judæis permissa erat usura quantum ad extraneos, non tanquam per se licita, sed ad majus malum vitandum, videlicet ne a fratribus suis Dominum colentibus illam acciperent: nam semper ad avaritiam proni fuerunt. — Est autem usuraria acquisitio, secundum Aristotelem primo Politicæ, maxime præter naturam. Et quamvis leges civiles eam admittant propter communem hominum utilitatem, ne pejora contingant; tamen ipsæmet testantur quod res illæ quæ usu consumuntur, neque ratione naturali, neque civili recipiunt usumfructum, et senatus non fecit earum rerum usumfructum (neque enim poterat), sed quasi usumfructum constituit, concedens scilicet usuras. — At vero vasa argentea atque similia, sub pretio concedi possunt, sicut et domus, quoniam usus earum non est rei consumptio, sed utilitas aliqua. Verumtamen secundarius usus vasorum posset esse commutatio: et talem vendere usum non liceret. Quemadmodum etiam esse potest alius secundarius usus pecuniæ, quam distractio, ut si quis concedat pecuniam signatam ad ostentationem, seu ad ponendum loco pignoris: et talem usum pecuniæ vendere hominem licet.

  2. Porro, secundum Philosophum quarto Ethicorum, omne cujus pretium æstimari potest pecunia, habetur pro pecunia. Unde, sicut non licet pro pecunia mutuata pecuniam accipere ex pacto expresso vel tacito; sic nec aliam quamcumque recompensationem quæ æstimari potest pecunia, recipere licet pro mutuatione rei cujus usus consumptio est. Et ergo sicut non licet accipere munus a manu, sic nec munus a lingua, nec munus ab obsequio. Potest autem aliquis pecuniam suam mercatori vel artifici committere sub pacto lucri, quod scilicet illi acquirunt cum usu pecuniæ. Illi enim recipiunt eam cum periculo domini committentis; nec transfert committens dominium pecuniæ suæ in illos, sed per modum societatis cujusdam committit eam illis: et ergo lucri inde venientis potest particeps fieri. Et advertendum, quod rem carius vendere propter dilationem solvendi, vel vilius emere propter anticipationem solutionis, usurarium est, quia dilatio et anticipatio istæ rationem mutui habent.

  3. Insuper, res quarum usus consumptio est, usumfructum non habent. Et ergo si talia sint per usuram extorta, videlicet pecunia, vinum, triticum, etc., non tenetur homo nisi ad restitutionem extorti. Nam quod de tali re acquisitum est, non est fructus hujus rei, sed humanæ industriæ, nisi forte per detentionem talium rerum aliter damnificetur: tunc enim ad recompensationem damni detentor tenetur. Aliæ demum sunt res, quarum usus non est earum consumptio, ut domus, ager, etc., et hæ habent usumfructum: idcirco, qui alteri tale aliquid extorsisset per usuram, obligaretur, non solum res illas reddere, sed etiam fructus earum.

  4. Amplius, nequaquam est licitum aliquem ad peccandum inducere; sed malo atque peccato alterius in bonum uti, est licitum: nam et Deus peccatoribus utitur ad bonum, dum ex eorum malis elicit bonum. Unde Augustinus Publicolæ quærenti an liceat uti juramento per falsos deos jurantis (in quo jurans peccat, falsis diis divinam reverentiam exhibens), respondet, quod utens juramento jurantis per deos falsos ad bonum, peccato illius se non sociat quo per dæmonia juravit, sed bono ejus pacto quo fidem servavit; peccaret autem si illum induceret ad jurandum per deos falsos. Sic quoque in proposito dicendum, quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub usuris. Licet tamen ab eo qui usuras paratus est exercere, accipere mutuum sub usuris, propter aliquod bonum, videlicet propriam necessitatem sublevandam, aut certe alterius: sicut etiam licet ei qui in latrones incidit, manifestare bona quæ habet, quatenus mortem evadat. Itaque qui ab usurario mutuum accipit, peccato usurarii non consentit, quia nec usura sibi placet. Nec dat usurario occasionem usuram agendi, sed mutuandi; ille vero ex cordis proprii malitia, occasionem trahit usuræ: propter quod scandalum passivum usurarii non est ex parte petentis. Nec propter tale scandalum vitandum tenetur petens non quærere mutuum, quoniam scandalum usurarii non est ex infirmitate aut ignorantia, sed malitia. Pariformiter licet pecuniam apud usurarium ponere, non ut ille inde usuras committat, sed ut tutius conservetur: et hoc maxime verum est, si usurarius aliunde habeat materiam exercendi usuram.

Footnotes

  1. Quæstio 78. ↩

Chapter 425 of 761